Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 379

nimium protrahat, sed quietem intermediam indulgeat. — II. Nocte mortem proxime antecedente persuadeatur, ut dormiat, ne altero die sit indispositus; expedit tamen, ut quis de nocte illi adsit, qui evigilantem animet contra tentationes tunc maxime ingruentes. — 12. Die mortis illucescente, animandus est, ut hunc diem maximi meriti Deo consecret, uniatque, quae pati debeat, cum passionibus Christi; impediatur, ne qui ientaculum offerunt eum inebrient et, cum velint timorem minuere, ineptum reddant ad magnum meritum mortemque felicem. — 13. Nihil agat confessarius, quo mors acceleretur; in itinere ne urgeat reum, ut progrediatur, sed illi se accommodet; continuo cum eo oret sine clamore tamen; oculos eum iubeat custodire et demissos tenere, neminem salutare nisi Salvatorem, cuius effigiem ipse, si possit; aut confessarius ferat. In conspectu loci fatalis iterum eum animet exemplo Christi, S. Andreae, spe praemii et veniae: «Domine, non mea, sed tua voluntas fiat; hic ure, hic seca, modo in aeternum parcas.» — 14. In ipso supplicii loco interroget, num quid sit, quod conscientiam gravet, et eius responso se accommodet; eliciat cum eo actus fidei, spei, caritatis, contritionis, oblationis, idque exquisitis verbis; curet, ut saepe ingeminet sacra nomina; offerat ei preces, sacrificium Missae etc. Si tamen reus capite est plectendus, non pronuntientur amplius sacra nomina, dum ictus exspectatur, ne inclinatione capitis forte gravis error contingat, sed devote recitetur oratio Dominica. Denique, ubi reus iam obierit, oretur cum adstantibus pro defuncti anima: «Pater noster», «Requiem aeternam» etc. Possunt etiam praesentes brevi exhortatione moneri de obligatione sua: parentes, ut liberos suos bene educent; liberi, ut parentes audiant et revereantur. Denique opus caritatis confessarius faciet, si cognatos in loco forte existentes visitet eosque soletur etc.

243. Aliquando quaeritur, quae cautela adhibenda confessario sit, ne incurrat irregularitatem ex defectu lenitatis agendo cum reo vel iudicialibus personis.