Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 380

Resp. Cum irregularitas, de qua hic quaeritur, statuta non sit nisi in †eum, qui ut iudex mortis sententiam tulit vel qui munus carnificis susceperit eiusve fuerit voluntarius ac immediatus minister in exsecutione capitalis sententiae (can. 984, n. 6 sq) †: confessario timenda non est irregularitas, quando facit, quae sui muneris sunt. Studeat igitur, ut curet animam; reliqua, nisi quid in bonum rei suggerendum sit, relinquat ministris iustitiae, et facile aberit ab omni periculo, licet agendo, quae sunt sui officii, per accidens causa sit mortis vel accelerationis illius. Unde potest I. hortari reum, ut in iudicio fateatur crimen morte dignum, quando †crimen probatum et sententia condemnatoria lata est †; iuridice interrogatus certo tenetur confiteri. 2. Si interroget reus, num sibi liceat vel num debeat denuntiare complices, potest, si revera tenetur, responderi illum teneri, etsi agatur de crimine capitali. 3. Potest praecipere, ut manifestet eos, qui aliis meditantur iniurias aut delicta, si illa non nisi per iudicem impediri possint; nam canones non infligunt irregularitatis notam ei, qui †non est minister immediatus in exsecutione sententiae capitalis. † 4. Potest confessarius indicare iudici, reum bene ad mortem esse dispositum.

CAPUT XI.

Quid confessario observandum circa poenitentes variis tentationibus exagitatos.

Tentationum origines et utilitates. — Remedia: oratio, fiducia in Deum, non altercari cum hoste, communicatio cum patre spirituali, exercitium virtutis contrariae. In specie quid sit agendum in tentatione carnis, vindictae, in tentatione circa praedestinationem, in tentatione captiosa de rebus conditionatis; quid, si aspicienti res honestas vel sacras oriatur tentatio.

244. Resp. generatim haec: 1. Tentatio est incitatio ad peccatum, seu ad bonum sensibile propositum voluntati, quo inclinatur vel allicitur ad violandum praeceptum; potest esse levis, gravis, gravissima, prout vis movendi languida vel parva, aut vehemens aut vehementissima est. — 2. Tentatio