Neo-Confessarius
p. 381
oritur aut a nostra corrupta natura, uti fit, si a motibus corporis vis imaginativa et intellectus excitatur ad cogitationes malas; aut a daemone, si obiectis vel motis speciebus foedis in phantasia eam movet ad repraesentanda obiecta sensibilia mala motusque in corpore excitat. Signum, eam a daemone solo esse ortam, est, si fit cum impetu superante vires consuetas nostrarum passionum, obiecto cumulo vel turba vivacium cogitationum. Hoc genus vocatur spiritus tentationis, in materia quidem lubrica spiritus fornicationis, in materia fidei spiritus infidelitatis, spiritus blasphemiae etc. His non cedere est signum magni progressus facti vel faciendi. Denique tentatio potest esse a nobis et a daemone simul, i. e. a daemone et a concupiscentia nostra orta. Huiusmodi tentationes sunt magis communes, raro sunt mere praeternaturales. — 3. Permittit Deus tentationes in bonum nostrum. «Certamen forte dedit illi, ut vinceret» (Sap 10, 12). Bonum autem, quod Deus ex iis elicit, triplex est: primum magnum incrementum virtutum, quia actibus heroicis augetur habitus; secundum magna animi tranquillitas, quam parit frequens victoria, quae nos daemoni terribiles facit, in verticem ipsius iniquitate eius descendente; tertium est coniunctio animae cum Deo eiusque desponsatio cum Christo. «Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se» (Sap 3, 5). «Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo» (Apc 3, 21). Atque ita saepe contingit, ut obnubilatus, dum se a Deo remotum putat, sit illi propinquior. — 4. Media generalia contra quascumque tentationes sunt humilitas, oratio, fortitudo. Humilitas removet impedimenta gratiae auxiliatricis; Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Sunt qui ad turpia tentati adhibent macerationem corporis, et tamen, licet illa ceterum sit praestans remedium, vix quidquam efficiunt; nempe latet quaedam occulta superbia et subtilis complacentia et fiducia immodica in propriis viribus. Oratio impetrat gratiae auxilia; fortitudo iis utitur, removet pusillanimitatem et praefidentiam, cavet-