Neo-Confessarius
p. 382
que, ne quis temere se exponat periculis. Ex his deduco sequentes regulas generales pro praxi, quas, ubi convenire videbitur, confessarius poenitenti suggerat.
Regula prima. Si te adoritur tentatio, sequere praescriptum Domini dicentis: «Orate, ut non intretis in tentationem», et statim animo ad Deum confuge, eius misericordiam implora, tuam confitens infirmitatem etc., vel animum converte ad honestam occupationem externam, vel actum virtutis, v. gr. caritatis, contritionis, vel virtutis oppositae elice: sic enim et augebis meritum, et satan, videns sua molimina a te converti in bonum contra eum, desistet a maligno suo conatu. Orta igitur tentatione signa tibi dari existima, ut ames Deum et animae brachiis amplectaris Iesum tuum, pro te crucifixum. Cavendum autem, si elicere velis actum tentationi directe oppositum, ne id pertinaciter vel perturbate facias, quia sic aut tentationem augebis, aut caput debilitabis. Unde si non possis placate et facile eum elicere, contemne hostem et converte te ad alia honesta, vel paucis actum caritatis elice vel fiduciae in Deum.
Regula secunda. Magno, divino nixus auxilio, sis in tentationibus animo, memor, te omnia posse in Deo; si enim daemon pusillanimem te advertat, magis insultabit, pollicens iam sibi victoriam, quam tentato praestaret fiducia magna in Deo; si autem se non curari, negligi, contemni advertat, superbus spiritus cedet, non valens sui ferre contemptum, instar procacis mulieris, quae, si virum videat timidum esse, magis insultat, si vero impavidum, cedit et dat verba meliora.
Regula tertia. Cave altercationem cum hoste; immo nec verbum ei repone, nisi forte illud Christi: «Vade, satana: scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies» (Mt 4, 10); sed velut responso indignum eum neglige, noli signa aliqua externa edere, sed, ut dixi, confuge ad Deum et illi soli fidelitatem offer. Si enim altercaris cum hoste vel contendis, augebis tentationem, turbabis animum,