Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 383

persuadebit sibi superbus hostis, se a te aestimari, et animum turbatum magis laborabit involvere tenebris. Optima vincendi ratio est minime turbari. Molestiam possunt inferre tentationes, sed non nocere, si persistas in proposito Deo sincere serviendi. Proinde illas contemne, immo ne tanti quidem fac, ut reflectas ad id, quod oggerunt; multo minus singulas excute, quales sint, quia singulas excutiendo te conficeres nec quidquam proficeres.

Regula quarta. Tentationes, praesertim molestas, aperi confessario tuo vel directori spirituali; nihil enim magis odit satan, quam suas machinationes non manere occultas, similis libidinoso, qui, dum tentat honestam mulierem secum ad flagitium pertrahere, sua molimina maxime vult viro esse occulta. Dein Deus hanc humilitatem solet gratiae auxiliis remunerare, et directoribus suggerere media, quibus statuit dare efficaciam. Et hinc id negligendum non est, etsi confessarius videatur minus doctus vel expertus.

Regula quinta. Virtutem tentationi oppositam constanter exerce. V. gr. advertis te tentari spiritu superbiae, inclinari ad aestimationem apud homines, ad divitias, commoditates corporis, delicias in victu etc.: exerce te in virtute opposita, v. gr. humilitate, liberalitate erga pauperes, abstinentia, sobrietate, et adhibe media, quae contra singula peccata capitalia proposui capite primo partis secundae a n. 61. In vitia illa invehere, meditare de horum turpitudine, non tamen de luxuria, et de oppositae virtutis pulchritudine, utilitate etc. Sic enim vitii horrorem et virtutis amorem et aestimationem augebis. Atque haec remedia sunt generalia.

Regula sexta. Si pulset tentatio contra castitatem, speciali cautela opus est, ne turberis vel timeas inordinate, neve ad turpitudinem etiam eius considerandam applices animum, quia sic augebis tentationem; sed statim confuge ad Deum, ad vulnera Christi, et aliis honestis rebus applica mentem serio. Tentationes lubricae fugiendo vincuntur. Si oriatur rebellio carnis, expedit loco cedere, aut sibi dolorem insuper imprimere, aut brachiis animae amplexari Iesum crucifixum, et