Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 384

morti se potius offerre quam consensum dare. Curandum autem, ut solum Iesum intuearis, non tentationem; alias eam auges. Iuvat quoque recurrere ad Beatissimam Virginem, rogando eam per immaculatam conceptionem et mundissimam virginitatem, ut adsit suo patrocinio, ne offendas dilectum eius Filium, tanta pro anima tua salvanda passum; similiter ad Angelum custodem, S. Iosephum, S. Aloysium etc., obsecrando per amorem Christi, ut modo te protegant. Si tentationes sint frequentes, adhibe media n. 74 allata.

Regula septima. Qui tentatur spiritu vindictae, mentem avertat ab iniuria vel molestia illata, et dein cessante tentatione corrigat apprehensionem, qua iniuria saepe parva apprehenditur ut magna. Cogitet ignominias a Christo susceptas et eas, quae a se Deo illatae sunt; meminerit fragilitatis, excuset quoad potest proximum, vel etiam pro eo oret.

Regula octava. Si excitetur tentatio de praedestinatione vel praescientia Dei, aut eam plane neglige tamquam stropham diaboli, aut dic interne: «Meum est servire Deo; futura disponere meum non est, sed Patris, qui misit Filium suum, ut vitam habeam et abundantius habeam. Faciat ipse, quod bonum est coram se. Nemo speravit in eo, et confusus est. Ipse iustus est et misericors. Ipsum amabo, benedicam, laudabo, quamdiu fuero. Si scirem, me esse praedestinatum, quid conveniret me facere? Hoc faciam, quoad vixero.» Ceterum ad indoctos non est loquendum, minus etiam contionandum de praedestinationis mysterio.

Regula nona. Si fatiget haec tentatio: Quid faceres, si aut peccare, aut aeternam damnationem subire deberes? Si hoc vel illud malum tolerare deberes, aut hoc vel illud peccatum perpetrare, quid eligeres? quid faceres in hoc vel illo casu? — ad alia convertat animum et hanc cogitationem velut otiosam contemnat, vel interne dicat: «Mihi bonum est adhaerere Deo meo; imperfectum meum viderunt oculi eius, ego egenus et pauper sum; quicumque casus evenerit, ipsi erit cura de me»; his dictis quiescat agatque agenda, certus, se, etsi non videatur se posse omnino certum quid statuere,