Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 385

non peccare, sed coram Deo meritum habere. Caveat autem, ne arroganter dicat cum Petro: «Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo» (Mt 26, 35); sed cum fiducia humiliet se coram Deo, agnoscens lapsum futurum, nisi Dominus supponat manum suam et det cum tentatione proventum.

Regula decima. Si daemon immittat tentationem aspicienti res honestas vel etiam sacras, v. gr. imaginem Crucifixi, Beatissimae Virginis, tentatus ne cedat tentatori, sed directe ista aspiciat, etsi experiatur imaginationes foedas aut motus turpes, ut se experiri aliquando queruntur piae animae; neque enim ista obiecta sunt causa talium foeditatum, neque hae homini voluntariae sunt. Proinde ne procedat timide, sed rideat stultam tentationem; timor enim auget et saepe causat illam, cui si cedat, eo tandem deducetur, ut in omnibus timeat, immo nec confiteri nec communicare amplius audeat, timens ex his similes affectus, quos daemon aut phantasia similiter causare poterit. Idem valet, si ex aspectu talium rerum orientur cogitationes blasphemae, haereticae etc.; nam hae facile vincuntur, si contemnuntur. Hinc etiam errant, qui se ab eiusmodi rebus liberari putant, si eas confiteantur; nam sic augetur timor et tentatio animo magis infigitur, quae oblivione et contemptu melius esset dissipata. Lacroix l. 6, p. 2, n. 1907, ubi notat tentatum post tentationem iudicare debere, se tentationi non consensisse, si ea fuit constanter molesta et ipse optarit illam non habere. Plura vide de directione scrupulosi n. 265.

CAPUT XII.

De iis, quae observare debet confessarius eorum, qui specialiter profitentur devotionem aut perfectionem.

QUAESTIO I.

Quae universim sint observanda circa eiusmodi poenitentes.

245. Resp. Confessarius, cum nactus fuerit poenitentes perfectionis capaces dirigendos: 1. Petat lumen per orationem, et priusquam directionem illorum incipiat, conetur intimos