Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 386

eorum animi motus et constitutionem perspicere, ut instructiones possit illorum capacitati et naturae accommodare; neque enim omnes eodem sunt spiritu ducendi, nec uno omnes modo regendi. — 2. Excitet ipsos, ut foveant desiderium constans maximae perfectionis, etsi hic vel ille videatur ad eam non perventurus, quia desiderium illud faciet, ut eam saltem attingat, cuius est capax, et ut multum mereatur. Sic Sancti multi, quos Deus martyres esse non voluit, magno ad martyrium incensi desiderio, martyribus similes effecti sunt. — 3. Ad perfectionem ducantur per gradus et ex ordine, ut prius conentur assequi primum virtutis gradum, quam ad supremum contendant; v. gr. prius discant operari recta intentione et imitari actiones Christi, quam alta meditari; prius discant levia patienter ferre, quam gravia appetant; prius discant pati aequo animo, quam de adversis velint gaudere. — 4. Non est altius enitendum, quam quo Deus vocat, qui singulis certam perfectionis mensuram ponit certumque sanctitatis gradum definivit; hinc moderator sequi debet ductum divinum, ne opus Dei suis consiliis evertat. Si igitur anima divinitus impellitur ad metum, abstrahenda non est; et licet desiderium maioris perfectionis excitandum sit, hoc tamen fieri debet circa modum proprium, ut nempe ea excolantur, ad quae Deus movet, qui aliquando solam vitam exteriorem hominibus regendam relinquit, modum vero in interiore vita tenendum solus docet. — 5. Doceantur, cuiusque perfectionem in eo sitam esse, ut opera ordinaria bene peragant, ut mane bene surgant, bene orent, legant, Missae intersint, doceant, laborent; prout decet comedant, bibant, ludant, se recreent, conversentur cum proximo; vespere bene faciant examen conscientiae, bene se ad quietem componant, omnia denique, quae ex officio et statu ipsis incumbunt, recte obeant. Haec qui bene facit, perfectus est; facit autem bene, qui facit, quia, quando, quomodo ea vult Deus fieri, cuius sanctissima voluntas omnis perfectionis fons et norma est. — 6. Probandi equidem sunt tales, ut advertatur, quo spiritu ducantur, Dei