Neo-Confessarius
p. 387
an mundi, amoris an timoris, et quis affectus in iis sit praedominans, qui primus mortificandus est. Attamen non omnes eodem modo probandi et tractandi sunt, sed cautela et discretione opus est. Nam in quibus abundat vel praedominatur atra bilis, benignius tractandi sunt, ne, utpote ad tristitiam proni, in deiectionem nimiam propellantur; qui vero complexionis sunt sanguineae et hinc propensi ad amorem, coercendi sunt, ne amor oriatur inordinatus, ut purum reddatur amoris motivum. Deinde animae adhuc tenerae, quas Deus primo sibi conciliat, mollius sunt tractandae, nec omnino est recedendum a divinis consiliis, quae animam suaviter ducendam esse ostendunt. Si autem animae sint nobiliores, seu quae habent gratias et beneficia Dei extraordinaria, suavitati iungenda quaedam severitas, quia hae per dona gratiae sunt pares difficultatibus; harum tamen probatio non sit quaesita neque aperta, sed fiat ex re nata, ut non videatur recedi a communi modo vulgares animas dirigendi. Hinc communia et levia quandoque sunt imponenda; sic enim reprimetur superbia et immoderatus fervor ad extraordinaria. Si autem advertant se probari, facile se fingent ad omnem humilitatis et abiectionis modum. Neque extraordinariae afflictiones imponendae sunt, sed sic instituantur animae, ut eas sua sponte deposcant; nec tamen credendum illorum spiritui, qui deprehenduntur studiose extraordinaria sectari, nisi adsint signa certa, quae ostendant eos impulsu divino duci. Quodsi quis advertatur esse in rebus agendis proprii cerebri et iudicii tenacioris, suaviter dedocendus est. Deus per homines nos dirigere ad perfectionem voluit, ut discamus humiliter oboedire; animae prudentis est, proponere quidem firmiter, non tamen ita obfirmare animum ad aliquid agendum vel omittendum, ut mutatis causis et circumstantiis immutari se non sinat et minus aptus sit ad alia forte magis utilia vel necessaria. Tutius est fidere alterius prudentis iudicio quam proprio; melior est oboedientia quam victima, quia per illam intellectus et voluntas ipsaque anima Deo immolatur. Optima probatio est oboedientia.