Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 388

Denique, si quis benignae naturae se regendum tradat, sedulo instruendus erit, ut propria et supernaturalia virtutum motiva sciat, saepe examinet actiones suas, ex quo motivo processerint; discat agere ex motivis supernaturalibus; alias enim facillime fiet, ut opera externa agat natura, non virtus, cum natura utpote innata sit fortior. Unde, dum operandum est, proponat sibi motivum virtutis, ex eoque agat; si natura praeveniat, corrigat, neque operetur, donec suum motivum sit voluntas vel beneplacitum Dei; dum exercenda est virtus, ad quam indoles propendet, ne nimium se effundat, sed naturam reprimat et revocet ad exemplum Christi, qui operatus est, quia placitum erat Patri. Nihilominus suadendae et prosequendae sunt virtutes, ad quas indoles propendet: nam Dei gratia naturali inclinationi se accommodat, ut suavius finem consequatur et ut homo constantius agere pergat; sed cavendum, ne opinio virtutis iam comparatae officiat comparandae.

Iuvat quoque notare, quadruplicem esse hominum complexionem: alii sunt sanguinei, alii phlegmatici, alii cholerici, alii melancholici. Sanguinei sunt suaves, affabiles, animosi, obsequiosi, liberales, tractabiles. Haec bona sunt; at simul sunt fervidi, contentiosi, creaturis dediti, ad voluptates proni. Phlegmatici sunt mansueti, facile mobiles, fideles, pacifici, ductiles; sunt tamen simul pusillanimes, inconstantes, desides, tepidi. Cholerici sunt audaces, animosi ad quodlibet aggrediendum, generosi; at sunt etiam praecipites, impatientes, iracundi, rixosi, superbi, inhumani, duri, flava bile praedominante. Melancholici sunt circumspecti, modesti, considerabundi, constantes; at sunt etiam singulares, suspiciosi, proprii iudicii amantes, praedominante atra bile. Haec complexiones bonae sunt, sed sedulo invigilandum corrigendis defectibus, qui in uno quam in altero graviores sunt, prout idem humor in uno magis quam in altero praedominatur.

* Diversae complexionis et indolis cognitio perutilis est in dirigendis poenitentibus quibuslibet, qui stabilem suum habent confessarium, non solum iis, qui perfectionem sectantur.