Neo-Confessarius
p. 389
* Sanguinici sensibilibus facile afficiuntur, sensuque et phantasia moventur et ducuntur. Hinc qui ad peccata proclives sunt, aliis etiam magis urgeri debent, ut occasiones vitent, ut phantasiam cohibere studeant eamque bonarum piarumque rerum imaginibus imbuant, ut sensuum oblectamentis etiam in rebus minoribus renuntiantes de se victoriam referre discant. — Qui vero a gravioribus peccatis habitualiter immunes ad christianam perfectionem tendunt, cavere debent imprimis, ne facilius mutent bona proposita, ne consolatione desolationeve sensibili levius moveantur et dirigantur, sed ut rem bene consideratam atque cum spirituali duce communicatam ab eoque approbatam strenue contra difficultates orituras prosequantur.
* Phlegmatici facilius difficultatibus et laboribus deterrentur atque officio desunt. Hi igitur animandi et excitandi sunt, atque attollendi ad considerationem aeternorum, quo et bona et mala terrena discant despicere. Ad praeclara quidem et heroica difficulter moventur; eo maior debet esse conatus, ut in bona quadam mediocritate firmi consistant.
* Cholerici ad iram et vindictam sunt proni; sentiunt multo profundius quam sanguinici, atque tenaces sunt in propositis conceptis; ad sensualia minus propensi, facile moventur ambitione et superbia. Hinc contra pericula irae, vindictae, odii, inimicitiarum imprimis muniendi sunt. — Si perfectionem christianam sectantur, prae aliis spem faciunt rerum praeclararum gerendarum, idque strenue et cum perseverantia; pericula tamen etiam graviora incurrere possunt, nisi caveant sibique diffidant, fidant vero gratiae divinae; prae aliis subici possunt a directore spirituali duris etiam experimentis et humiliationibus, prudenter tamen et cum discretione; aliquando liceat eos deprimere, frangere numquam.
* Melancholici periculosius etiam ad odium, vindictam, invidiam moventur, atque faciles sunt ad suspiciones concipiendas, in affectionibus suis tenaces. Hi animandi sunt, utilibus laboribus occupandi; motivis etiam aeternis non tam terrificis quam consolatoriis excitandi.