Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 390

*Similiter ad recte iudicandum de certis poenitentibus confessario opus est attendat ad varias systematis nervosi affectiones et perturbationes. Permulti enim nostra aetate nervis male affectis utuntur, neurasthenia, hysteria, hypochondria, melancholia, quae aliquando in verum animi morbum transeunt. Ceterum nervorum mala affectio in animum semper influit atque moralem hominis conditionem diverso modo afficit.

*Neurasthenia 1) hominem reddit irritabilem, impatientem; quare cave, ne eiusmodi motus eorumque edita signa omnia habeas culpabilia. 2) Reddi potest voluntas hominis plane languens, ita ut homo abulia, quam vocant, afficiatur. Nam cum mentis consideratio in certam aliquam partem designatur, diversae circumstantiae aestimari atque vera de rebus occurrentibus iudicia ferri difficulter possunt, atque ita, impedita iudicandi facultate, liberi arbitrii exercitium impeditur. 3) Quae quidem mentis in certam aliquam rem fixio ea esse potest, ut certis ideis vel cogitationibus quasi obruatur, neque ab eiusmodi cogitationibus vel iudiciis (ideis compulsatoriis) se expedire possit: quod a confessario sciendum est, ne homines ita misere affectos peccati arguat, quasi libere inhaeserint cogitationibus impuris, blasphemis aliterque peccaminosis. 4) Quodsi usus rationis simpliciter impediatur atque nervorum perturbatio hominem ad dementiam perduxerit, de actione morali seu de committendo peccato iam non posse esse sermonem patet. 5) Neurasthenia non raro afficit sphaeram sexualem: quo fit, ut homines sic affecti venereis motibus facillime impetantur, pollutiones patiantur, vel ad eas inducendas, promovendas et accelerandas naturaliter urgeantur. Hi certe in iis, quae patiuntur tantum, a culpa vacant; neque tenentur anxie abstinere ab actionibus in se indifferentibus, quae ex se notabilis causa esse venerei motus vel pollutionis non censentur, etsi ab ipsis haec sequela praevideatur, modo ne intendatur neve exorta approbetur. Verum aliqua actione causare velle venereum effectum iis non licet, etsi ratio sic