Neo-Confessarius
p. 391
agendi sit exoneratio naturae atque tentationis diminutio. Magis etiam illicitum erit, ipsam actionem obscoenam eiusque voluptatem quaerere, non obstante tentatione vel vehementissima, quae impellat. Neque propter illum tentationis impulsum nervorumque irritationem qui succumbunt, a peccato etiam gravi immunes possunt haberi, quamdiu iudicium boni et mali in iis manserit integrum. Quodsi animi perturbatio perturbaverit rationem seu iudicandi inter bonum et malum facultatem, deerit liberum arbitrium atque merendi vel demerendi facultas.*
QUAESTIO II.
Quae sint observanda circa eorum, qui perfectionem sectantur, tentationes occultas.
246. Resp. Cum daemon non aperte tantum, sed non raro occulte et ex insidiis instar latronis simulantis amicum animas aggrediatur, vel inordinatum timorem incutiendo, dum sperandum, vel implendo spe immodica, dum timendum esset, atque ita agat contra incipientes, proficientes et provectos in vita spirituali: invigilandum est confessario, ut impostoris insidias detegat et dissipet. Quae sunt sequentes:
I. Si incipiens primo velut lactantis gratiae filius perceperit teneram devotionem, Deus volens cibo fortiore eum roborare, saepe delicias paulatim subtrahit; daemon autem tunc anxietates ingerit et caliginem conatur offundere, quare poenitens, licet videat pulchritudinem virtutis, putat, eam se assequi non posse. Quod si advertat confessarius, doceat, in quo vera virtus verusque profectus consistat: profectum et pugnam ad Deum pertinere, qui noverit tempore opportuno dare victoriam; negotium perfectionis non perfici uno die, sed lente, uti plantae crescant et fructus maturescant; proinde magno animo poenitens agat, quod possit per gratiam, Deique auxilium patienter exspectet. Si daemon suggerat, tenerae devotionis defectum esse ex propria poenitentis culpa, ideoque, ut solet, instiget pro recuperando vigore ad austeritates