Neo-Confessarius
p. 400
Unde sensa, quae huic regulae sunt contraria, non sunt a Spiritu Sancto.
2. Spiritus bonus movet ad sui abnegationem, mortificationem et tolerantiam adversitatum, Christi imitationem, resignationem voluntatis, subiectionem proprii iudicii, oboedientiam perfectam, humilitatem, contemptum mundi, sugam honorum etc., ut operemur ex debito fine, nempe ad gloriam Dei. Unde motus boni spiritus comitem habet rectam intentionem.
3. Spiritus bonus discretus est; unde ordinate procedit, ita ut, si animam introducat in cellam vinariam, nempe sanctorum affectuum, in ea ordinet caritatem.
4. Hinc generatim non movet nisi ad res ordinarias vel viribus cuiusque sine miraculis accommodatas, ducendo per vias rectas et planas. Est enim Deus auctor huius ordinariae ad coelum viae; inspirat tamen quandoque extraordinaria, sed fere non nisi in iis, qui humilitate bene fundati et liberi sunt a titillatione vanae gloriae, ne homo impellatur in ruinam. In motu ad extraordinaria bene excutiendus est finis. Videri potest Ven. Ludovicus de Ponte in Duce spirituali tr. 1, c. 23.
5. Signum boni spiritus est, si visitatio et inspiratio est in sola superiore animae parte, seu in intellectu et voluntate, vel saltem in ea orta est, licet in partem inferiorem seu phantasiam et appetitum sensitivum se effuderit. Nam Deus solus potest immediate agere in partem superiorem animae, non vero daemon. Qui tamen potest commovere humores et species per sensus ingressas revocare in memoriam, eas mutare, coniungere, sicque movere phantasiam et appetitum, consequenter excitare intellectum et allicere voluntatem ad actus, quos intendit, etiam efficere devotionem sensibilem, ciere lacrimas aliosque effectus, qui a potentiis corporis dependent. Hinc sicut Deus complexione hominis saepe utitur ad excitandam veram devotionem, sic daemon ad excitandam falsam ea utitur. Ex his patet duo esse consolationum et