Neo-Confessarius
p. 406
spiritualem, vel quia socordes fuerunt in collectione interna; in exercitiis ordinariis nondum sunt perfecti, non mortificati, non avulsi a creaturis, propriis commoditatibus adhuc dediti etc. Non enim meretur gustum coelestem, cui terrena adhuc sapiunt. Pro sua tamen bonitate desolationes Deus non permittit ordinarie esse constantes; sed sicut mundum, magno universi ornamento, mira eaque perpetua vicissitudine gubernat, ut hiemi ver, veri aestas, aestati autumnus succedat constanter, ut vix dies diei sit per omnia similis: ita gubernat sanctificatos suos, quos neque tribulationes neque iucunditates sinit habere continuas, ut scilicet modo spe erigantur, modo timore deprimantur, modo consolationes, modo desolationes experiantur, nec dies diei, nec hora horae sit per omnia similis. Huic divinae dispositioni aequum est, ut nos accommodemus. Est enim dispositio patris in bonum nostrum et gloriam eius ordinata, ne scilicet prospera continua nos extollant, neve adversa perpetua nos deiciant. Contingit quoque nonnumquam, ut vehementes tentationes medias inter desolationes et ariditates oriantur, tamque variae et spurcae cogitationes, ut quis sibi ad orationem non aliter videatur accedere, quam ut omnis generis tentationibus vexetur, immo nec de divinis, v. gr. de passione Domini, cogitare possit, et si forte cogitet, nullatenus moveatur. Talis homo in afflicto suo statu, si videt alios proficere, intellegitque magnum orationis bonum, in periculo est, ne persuadeat sibi Deum sui esse oblitum; ex quo oritur tentatio contra Deum, ac si nimis dure ageret, et incitatur homo ad orationem omittendam; suggerit etiam daemon hominem ipsum esse causam huius desolationis; unde crescit eius afflictio, et facile recedit ab oratione velut ab equuleo tristis. Pro his sequentes sunt regulae.
253. Resp. II. Regulae in desolatione tenendae sunt:
Prima. In nulla desolatione, undecumque est orta, despondeas animum; sed in Dei dispositionem te totum resigna, et certo tibi persuade, Deum, cuius voluntas est sanctificatio nostra, sic te velle purgare ab amore proprio et ad solidam