Neo-Confessarius
p. 407
virtutem perducere; ad quod plurimum conferunt desolationes, si iis bene utaris. In frigore planta dilatat radicem profundiusque mittit, ut plures fructus postmodum tempore caloris proferat. Desolatio frigus est, consolatio calor.
Secunda. In ariditate constitutus examina te, citra tamen animi perturbationem et curiositatem, num ex culpa tua ortum habeat. Si, excussis omnibus, nihil in te culpae reperias, ex quo oriatur, gratias age Deo et noli curiosius ultra inquirere; sed sine ulteriore examine, cum omni candore et sinceritate coram Deo te humilia, indignum te reputans omni eius dono, et fatere te a Deo tractari, ut mereris ob delicta praeterita; immo graviora te meritum esse tibique nihil boni deberi. Quare immola te Deo, neve ores, ut statim libereris. Decet nos ipsos velut mutas hostias immolare, amantique animae satis esse debet sic Deo placere. «Haec mihi consolatio, velle libenter carere omni mundano solatio.» Si tamen sentias te fatiscere, Deum fidenter invoca, ut tibi reddat laetitiam salutaris sui et transferat a te calicem istum; id tamen roga cum plena in sanctam eius voluntatem resignatione; neque enim contentiose et cum afflictione desiderare debes, ne resignatio et debita indifferentia deficiat. Deus enim, videns indifferentiam et resignationem, citius consolabitur. Quodsi repereris ex defectu tuo ortam esse arididitatem, sincere dole de culpa, veniam posce et velut iustam poenam desolationem de manu Dei humiliter admitte, plenus fiducia, fore brevi, ut a Deo benigne recipiaris.
Tertia. Persuade tibi, verissime non esse compendiosiorem viam ad perfectionem quam magna et multa pro annore Dei pati, et lignum ad excitandum divini amoris ignem aptius non esse quam lignum crucis; nam anima, sic ab omni creatura et solatio suo abstracta, soli Deo adhaerere debet.
Quarta. Cave magnopere, ne tempore desolationis ullum devotionis exercitium propter illam omittas vel ordinaria negligas, sed potius aliquid adde et poenitentiam assume, quia in taedio talia sunt et gratiora Deo et magis meritoria. Nam