Neo-Confessarius
p. 408
sic sine tuo solatio et cum maiore tui victoria Deo te immolas evitasque fraudem daemonis, qui in desolatione nititur persuadere nihil boni fieri, melius esse, si aliis exercitiis te occupes, eumque in finem varias inutiles occasiones suggerit: quae est eius fraus insignis. Tibi sit satis, ut obsequaris Dei voluntati, in quo summa est perfectio. Si non aeque coneris peragere tua sine consolatione, signum est, te temetipsum quaerere. Quodsi tanta sit desolatio, ut nec orationis substantiam assequaris, humilia te, ut supra dictum; et satis tibi sit, si Deus te in familia sua toleret, si te in conspectu suo versari permittat; beneficium reputa, quod Deus te poena temporanea purgare velit; propone tibi Iesum in cruce desolatum. Patientia et resignatio optima est oratio. Si doleas, quod Deo melius servire non possis, signum bonum est; dolor enim, si sincerus est, ex amore Dei procedit. Magnum Deo praestas obsequium, si perseveres in conspectu eius vigilesque ad fores eius et observes ad postes ostii eius. Quodsi nolit tibi aperire, acquiesce humiliter; «non dabit in aeternum fluctuationem iusto» (Ps 54, 23). Neque ideo puta te non esse in gratia. Desolatio cum resignatione indicium est praesentis gratiae; «flagellat autem [Deus] omnem filium, quem recipit» (Hebr 12, 6). Magni Sancti, ut S. Franciscus, S. Antonius, S. Bernardus. S. Theresia aliique, magnas passi sunt desolationes, et eas tolerando vivam Iesu Christi in cruce desolati imaginem in se expresserunt. Deus diligentes se diligit. Amorem in patrem magis probat filius, qui in rebus duris se eius accommodat voluntati, quam qui in iis non acquiescit, sed vult patrem suae voluntati obsequi.
Quinta. Si desolatio, ut quandoque contingit, ex corporis defatigatione oritur, optimum est medium honesta recreatione corpori robur restituere et interim plurimos actus virtutum voluntatis adminiculo sine violentia exercere, v. gr. frequenter Deum praesentem alloqui, eum adorando, laudando, gratias agendo, beneplacito eius se resignando. Etsi anima dormire et oppressa esse videatur, actus tamen illi spirituales Deo