Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 409

maxime placent, atque plus iis inest meriti, quam si saporem haberent adiunctum.

Sexta. Tuo spirituali directori candide statum tuum aperi et media, quae suggerit, adhibe. Deus enim, utpote humilitatis et oboedientiae amantissimus, saepe facit, ut consilia a directore suggesta, etsi quandoque minus utilia videantur, valde iuvent, si humiliter suscipiantur.

QUAESTIO VII.

Quomodo confessarium oporteat dirigere poenitentem circa frequentem vel quotidianam Communionem.

254 . *Circa frequentem vel etiam quotidianam Communionem nunc regula desumenda est ex decreto S. C. C. iussu Pii PP. X dato d. 16 Dec. 1905, videlicet :

1. Frequentem et quotidianam Communionem dignam fidelibus cuiusvis ordinis vel conditionis esse commendandam.

2. Necessariam dispositionem non esse nisi a) statum gratiae et b) rectam mentem: quam rectam mentem in eo sitam esse, ut quis arctius se Deo caritate coniungi velit atque suis infirmitatibus et defectibus occurrere; neque humanis rationibus, vanitate, sola consuetudine ducatur. Quapropter ne ille quidem ab hac frequenti Communione impeditur, qui aliquando graviter labatur, si modo firmam voluntatem contra peccatum dimicandi retineat.

3. Maxime quidem expedire, ut absint peccata etiam venialia plene deliberata, atque affectus ad ea; sufficere tamen illam piam et rectam mentem, quae si adfuerit, fieri non posse, ut frequenter communicantes paulatim sese a peccatis venialibus eorumque affectu non expediant.

Cum regulae, quae antea dari solebant circa s. Communionis frequentiam, abrogatae haberi debeant, huius numeri textum expungendum aliumque substituendum esse duxi.*

Hae normae per novum Codicem non solum non abrogatae, sed potius confirmatae sunt can. 863: «Excitentur fideles, ut frequenter, etiam quotidie, pane eucharistico reficiantur, ad normas in decretis Apostolicae Sedis traditas.»