Neo-Confessarius
p. 418
est plerumque magis obnoxius, terreturque ad primam mali speciem, ut res longe aliter appareant, quam vere sint. Phlegmaticorum scrupuli varii sunt et minus pertinaces; iis obnoxiae sunt feminae, crescunt in morbis, quia aegritudinis acrimonia moventur humores, idem fit tempore verno et autumnali. 3) Causa interna scrupulorum est quandoque laesio aliqua cerebri, contracta per attentionem nimiam et applicationem, per studium aut per abstinentiam. Qui sic affecti sunt, saepe laborant uno scrupulorum genere, v. gr. circa mysteria fidei, vel iustitiam, vel confessionem, vel correctionem fraternam, ad cetera autem diiudicanda sunt satis expediti. Quorum status, si ceteroqui sanum habent cerebrum, ita explicari potest, ut timore incitante varia peccatorum simulacra phantasiam permearint, at unum fortius inhaeserit et ibi sedem fixerit. Ad hoc autem vel eius similia mens facile respicit cum trepidatione; unde qui graviter passus est semel in aliqua materia; v. gr. restitutionis, eadem recurrente trepidat et turbatur. 4) Ea quae ex his complexionibus oritur imbecillitas iudicii, occulta superbia, nimius peccandi timor, pusillanimitas animi nescientis timores contemnere inanes, causae sunt proximiores scrupulorum.
3. Proveniunt scrupuli non raro a daemone, qui dextere eos fabricare novit. Hic in hominis perniciem semper intentus solet observare conscientias, ut, si laxae sint, eas magis laxet; si autem angustae, eas magis constringat, hominemque in praeceps agat. Non vexat autem scrupulis magnos peccatores, quia aut in his metus exstinctus est ex abundante malitia, aut daemoni sufficit, ut eos in sua iniquitate detineat magisque in profundum agat. Neque vexare adeo solet magnos sanctos, quia in iis timor a perfecta caritate devictus est; sed prae aliis eos, qui incipiunt Deo se dare, praesertim qui a magnis peccatis conversi sunt in viam rectam. Hos ut perturbet, involvat et a profectu in spiritu impediat, circumspectat omnia. Cum totam corporis temperiem, quod ipsi facile est, perspexerit, novit movere sanguinem, alterare hu-