Neo-Confessarius
p. 419
mores, et varia, quae in cerebri ventriculis latent, simulacra phantasiae obicere, species diversas combinare et quasi consuere, imaginemque tetricam peccati seu commissi seu committendi falsam ad cerebri quasi valvas vi detinet, ut sic ipsa sola menti obversetur, atque ita terret; dein illud phantasma quandoque effingit in figuram deteriorem, vel alia addit scelerum simulacra, quibus percellat animum et in desperationem adigat. Versutia sua maxime utitur, quando animus aliunde casu aliquo sinistro perculsus est, aut corpus peius se aliquando habet, vel moerore tenetur animus, atque ita in turbido piscatur.
Dixi in responsione: tres causas esse potissimas; nam causa scrupulorum quoque esse potest confessarii scrupulosi directio, conversatio cum scrupuloso, si eius scrupuli audiuntur et tamquam veritates recipiuntur etc.
QUAESTIO III.
Unde cognoscatur scrupulos esse a Deo, a naturali complexione vel a daemone.
258. Resp. I. A Deo scrupulos esse, signa sunt sequentia: 1. Si inducunt horrorem peccati sincerum fugamque sollicitam et morum mutationem. 2. Si sunt a Deo, diu durare non solent, sed magna mentis malacia terminari; cum enim Deus non immittat scrupulos, nisi ut magis purgetur animus, horror peccati concipiatur, animus inflammetur amore virtutis et satisfaciendi pro peccatis commissis, atque ut ad se fiducialiter recurratur; his obtentis Deus solatur animam et scrupulos disicit, ne homo succumbat. Per hominem tamen stat scrupulos fovere. Si enim per orationem ad Deum non recurrat, suo nitens cerebro, oboedire directori suo detractet, fieri potest, ut contrahat habitum fiatque difficulter curabilis. 3. Si oriuntur ex horrore peccati, probabile indicium est eos esse a Deo; hic enim horror ex radice bona est, etsi ex corde timore constricto vitium trahere potest: