Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 420

Contra, si durant diu et nusquam finem habent de repe tendis confessionibus, manifestum signum est eos non esse a Deo. Utrum autem tunc a natura an a daemone ducant originem, ad rem non facit, dummodo constet a Deo eos non esse; a quacumque enim alia causa profluant, aequale damnum inferunt animae et corpori. Certum est ex una parte daemonem per scrupulos nihil posse agere in animam nisi mediante corpore, ex altera parte autem, cum primum animadverterit corporis dispositionem, cerebrum laesum, malos humores excitatos, eum, quantum per ipsum steterit, ilico solere adesse, ut imposturis suis hominem fallat. Similiter indicium est scrupulos a Deo non esse, si quis suspiret ad Dei obsequium perfectum, peccata caveat omnia, et tamen circa nugas angatur; item si scrupuli inter se pugnent et collidantur.

259. Resp. II. Si nulla praecedente causa cor angitur, cerebrum obnubilatur, horrore subito membra corripiuntur, atque inde mens agitatur scrupulis; non ex vano dices, ex natura illos initium ducere; idque longe certius est, si undique et omni actione scrupulis angaris, v. gr. sive comedis, sive abstines, sive loqueris, sive taces, sive domi manes, sive egrederis etc. Item si quis constanter quidem agit, sed cum perturbatione et timore; si est genii tetrici, cavillatorii et heterocliti.

260. Resp. III. Scrupulos esse a daemone, indicia sunt haec: 1. Si quis se sentit iis ad teporem adduci et sensim de mentis constantia deici, avocari nimia fatigatione a virtutis studio; praecipue si sentit se inclinari in desperationem de salute. Notavit hoc S. Ignatius in libello Exercitiorum (in reg. de discr. spirituum pro secunda hebd. 5): «Sin autem per discursum mentis aliquid offertur vel sequitur, quod ex se malum sit vel avocet a bono vel ad minus bonum impellat, quam anima prius quaerendo sequi decrevisset, vel animam ipsam defatiget, angat ac perturbet, sublata quae prius aderat quiete, pace ac tranquillitate, evidens tunc erit indicium,