Neo-Confessarius
p. 421
auctorem esse cogitationis eiusmodi spiritum malignum, utpote utilitati nostrae semper adversantem.» 2. Si in sanctissimis actionibus intercurrunt, praesertim si iis alias non soleat homo admodum perturbari. 3. Si sunt circa unam tantum alteramve peccati speciem, neque alia tantopere exhorrescas; Deus enim omnia prorsus scelera aversatur. 4. Evidentius erit iudicium, si ad cetera proiectus sis et parvi pendas, quod Deus dissolutis tuis moribus offendatur, et interim in minoribus mirum angaris.
QUAESTIO IV.
Quae damna sint scrupulorum.
Scrupuli quatenus a Deo sunt, utilitatem afferunt; quatenus ex naturali complexione vel a daemone oriuntur, omnino nocent.
261. Resp. I. Scrupuli, si sunt a Deo nec vitio hominis nimis diu durant, sunt admodum utiles; nam purgant animum, horrorem peccati ingerunt et ad virtutis studium impellunt.
Resp. II. Si a naturali complexione oriuntur, sunt admodum perniciosi, maxime si sinantur invalescere. I. Quia nocent animae; nam spem, fortitudinem, oboedientiam, orationem debilitant aut plane evertunt: spem quidem, quia, cum natura timere semper refugiat, fiet, ut homo aut ad laxitatem declinet aut confidentiam erga Deum vel amittat vel multum infirmet. Quomodo enim Deo fidat debite, qui illum ut severissimum exactorem semper intuetur? Verum fiducia clavis est ad coelestes thesauros; hos igitur quomodo obtinebit, qui clavem abiecit? Fortitudinem infringunt; quid enim magni audeat, qui exiguae est erga Deum fiduciae, qui ab imaginario hoste occupatur et sternitur, neglecta de passionibus suis victoria, similis Heliogabalo, qui, dum hostes provincias diripiebant, curabat Romae telas aranearum colligendas et ponderandas? Deinde debilitant aut eliminant oboedientiam, cum faciant scrupulosum suis nugis obtemperare, simulque eum inducant, ut agat contra voluntatem Dei, quae illi per