Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 422

patrem spiritualem vel directorem indicatur. Denique orationem evertunt aut saltem debilitant, quia vim mentis enervant, ad nugas distrahunt, inquietant, animum ineptum reddunt ad coniunctionem cum Deo etc. 2. Ineptum reddunt ad fructuose agendum cum proximo et pro eo; sunt enim eiusmodi homines plerumque tetrici, morosi, domesticis graves. 3. Nocent corpori; per continuos enim angores cor constringunt, sanguinem corrumpunt, spiritus vitales consumunt, caput debilitant. Hi scrupuli, nisi in principio iis obsistatur, difficiles sunt curatu, quia radix eorum circumfertur ubique; facilius tamen ab his curantur, qui intellectum habent, ut rationabili discursu possint informari, quam qui meris ducuntur apprehensionibus.

Resp. III. Scrupuli, qui a daemone ortum habent, pessimi sunt, quia directe in ruinam excitantur; inferunt damna iam relata, faciuntque tandem, nisi occurratur, ut qui iis vexatur in desperationem agatur et cupiditatibus suis frena laxet; id quod daemon intendit. Sunt tamen hi scrupuli curatu faciliores, nisi daemoni in subsidium veniat melancholica aut phlegmatica complexio corporis, aut habitus validus iam sit contractus, vel nisi alia causa, v. gr. superbia, pertinacia vel iudicii debilitas, curationem efficiant difficiliorem.

Facit nihilominus Deus pro benignitate sua, ut et hi et qui a naturali complexione orti fuerint scrupuli cedant in utilitatem hominum, eos consolans et confortans, ut patienter illam afflictionem ferant, ut fiant cautiores et solliciti, ut ad Deum omnia referant, ut se humilient et videntes suam infirmitatem aliorum iudicium exquirant, ut apti reddantur ad alios aliquando iuvandos; nam vix quisquam scrupulosum diriget recte, qui scrupulos ipse expertus non est. Immo Deus hac afflictione aliquos facit sibi martyres, solentque in vita scrupulis cruciati in mortis articulo maximis abundare consolationibus, etiam ex eo, quod semper conati sint conscientiam servare mundam Deumque non offendere.