Neo-Confessarius
p. 423
QUAESTIO V.
Quomodo agendum sit confessario cum scrupuloso.
Confessarius expendere debet, num poenitens sit vere scrupulosus; cuius curam ut suscipiat, postulet oboedientiam; cognoscere studeat scrupulorum causas. — Reliquus agendi modus.
262. Resp. I. Antequam confessarius poenitentem tractet tamquam scrupulosum, magna circumspectione dispiciat, num vere sit scrupulosus; saepe enim apparent scrupulosi, qui non sunt. E contrario aliqui sunt scrupulosi, qui tales non apparent. Sunt qui circa multa sint anxii, sed non sine iusta et rationabili causa, v. gr. circa restitutionem, quia laxe processerunt, circa confessiones vitae praeteritae, quia non accesserunt cum praeparatione debita. Hi non ideo censendi sunt scrupulosi; neque illi, qui solliciti sunt, immo et moderate anxii, ne Deum vel levissime offendant, utque peccata sua apud sacerdotem quamprimum deponant; haec enim est cura prudens. Alii, quia diu vixerunt in magnis peccatis, per aliquot menses adhuc anguntur, voluntque magis magisque peccata sua confiteri et expiare; potest etiam haec esse cura prudens, ut maiorem concipiant horrorem peccati et consuetudinem vincant, securiores sint de integritate confessionis, quae ab eiusmodi saepe instituitur negligenter. Alii etiam nunc consentiunt in gravia peccata, postea anguntur, sollicite se examinant, anxie confitentur, se ipsos aliquo modo turbant; nec ideo statim censendi sunt scrupulosi, quia iusta adest causa anxietatis, quae oritur a gratia conscientiam stimulante. Unde ex signis supra datis colligendum est, num aliquis sit scrupulosus; quae cum non statim semper apparent, non potest quis, dum prima vice aut secunda confessario se sistit, illico iudicari scrupulosus. Ceterum contingit, ut aliquis sit scrupulosus in una materia, non in altera, ut supra memini. Scrupulosus tamen dici non debet, qui in uno tantum casu transeunter scrupulo angitur; quia scrupulositas frequentiam indicat. Unde talis in suis actionibus scrupulosorum privilegiis uti non poterit. Utrum autem, qui meticulosae conscientiae