Neo-Confessarius
p. 424
est, sit scrupulosus, ipse plerumque iudicare non potest; quia anxietates impediunt, quominus recte iudicare possit, praesertim in rebus propriis, in quibus homo maxime caecutit. Quare iudicium relinquendum est viro prudenti, in tractandis conscientiis versato, cui credere debet poenitens, quando conscientiam suam sincere ei aperuit. Si quis tamen, dum angitur, se ipsum interrogans, quae sit causa suae anxietatis, nullam inveniat, aut quod alias prudenter iudicavit non esse peccatum, iam reputet peccatum esse vel operando formidet ne sit, signum habet, ex quo concludat se esse scrupulosum, nisi iam occurrant rationes, quae prius iudicium elidant.
2. Ubi confessarius poenitentem esse scrupulosum cognoverit, interroget eum: Credisne et confidis, me iuvare te posse? Si affirmet, interroget, utrum sibi velit constanter confiteri promittatque, se velle in omnibus oboedire, seposito etiam proprio iudicio, et sincere omnia aperire? Si renuat, ipsum ne admittat, sed remittat, ut exquirat sibi confessarium, quem sequatur in omnibus, dicatque, eum secus perpetuo vexandum. Si annuat, ostendat se benignum, consoletur, animet.
3. Cognoscere conetur causam scrupulorum, ut eam amoveat instar medici, qui prius morbum eiusque causam explorat, quam medicamenta adhibeat.
4. Ne afflictum magis affligat, plerumque sit benignus; opus tamen quandoque est severitate, praesertim ubi iudicii apparet pertinacia, aut scrupulosus urget contra confessarii consilium confessionis repetitionem. Quocumque praetextu, etsi iuratus assereret hanc fore ultimam, ne sinat se flecti etiam lacrimis; haec severitas summa est clementia, temperata tamen sit suavitate.
5. Respondeat scrupuloso sine haesitatione, nec multum distinguat, sed simpliciter enuntiet, quid faciendum sit, semper propendens in partem benigniorem, eiusque dubitationes in meliorem partem interpretans. Responsi autem sui nullam det rationem, quia poenitens scrupulos tunc putabit minus