Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 425

contemnendos, rationes examinabit reddetque dubias, inanes rationes opponendo; hoc conflictu invalescent scrupuli, aut novi orientur.

6. Ne ostendat confessarius scrupulos referenti se sollicite attendere, quasi sint res alicuius momenti, ne exquirat circumstantias neve exaggeret, ne clarius sibi res exponi iubeat; sed sinat scrupulosum dubia sua explicare prima vice, ne animum despondeat; ne tangat quae scrupulosus non tangit; unum enim si tangat, movebuntur etiam alia, ut in congerie lapillorum uno ruente ruunt et alii. Si saepius ad eandem rem interrogandam scrupulosus redeat, eum ne audiat; sed satis actum esse serio edicat; quia frequentes interrogationes et recursus sunt velut frictio scabiei, quae placet quidem, attamen nocet.

7. Quandoque suaviter irrideat poenitenti, dum proponit dubia non fundata, iubeatque cogitare, quid vellet respondere, si ab alio de eiusmodi re ipse interrogaretur; dicatque, ut id ipsum faciat. Praeter haec confessarius suggerat ipsi ex mediis iam referendis ea, quae huic poenitenti videbuntur magis necessaria vel utilia, praesertim, ut numquam cedat scrupulo, sed directe contra illum agat.

QUAESTIO VI.

Quae media generatim praescribenda scrupuloso.

Oratio humilis; oboedientia exacta eidem confessario exhibenda; persuasio de malis ex scrupulositate oriundis; agnitio propriae scrupulositatis; medicinae corporales; fuga conversationis cum scrupulosis; directa contra scrupulum actio; facilis conscientiae dictaminis formatio; consideratio Dei ut patris benignissimi; fiducia et reverentia erga confessarium eiusque dicta; fuga peccatorum venialium sincera sed nou anxia.

263. Resp. Remedium primum. Magna humilitate, fiducia, resignatione in voluntatem Dei petat a Deo lumen se dirigendi prudenter et vivendi ex lege eius, contemptis illis noxiis anxietatibus; hoc si faciat constanter, pacato tamen et resignato animo, aderit Deus, cui non placet habitare in