Neo-Confessarius
p. 426
animo perturbato: «Non in commotione Dominus» (3 Reg 19, 11).
Remedium secundum. Maneat constanter apud eundem confessarium, quem putat doctum et probum, ita ut possit et velit bene dirigere secundum beneplacitum Dei et salutem ipsius. Hunc sequatur in omnibus abnegato proprio iudicio instar infantis, qui nescit, quid sibi expediat. Hoc ut a se obtineat (horrent namque scrupulosi caecam illam oboedientiam, sicut morsi a cane rabido aquam fluvialem, etsi sit remedium praesentissimum): 1. tamquam certum teneat numquam se anxietatibus suis impedimentisque in via virtutis liberatum iri nisi per oboedientiam, quae Deo gratissima est, quia per eam homo suum intellectum et voluntatem Deo immolat contra inclinationem naturae vitiatae. 2. Tamquam indubitatum apud omnes viros spirituales habeat perfectionem nostram sitam esse in exsequenda Dei voluntate; hanc autem securiore via non agnosci quam per Dei ministros et superiores; ideoque secure se procedere oboediendo in omnibus, ubi manifestum non appareat peccatum, atque sub hoc praesidio pericula cessare esse pericula, at sine hoc nihil prodesse cetera, eo quod recedat a voluntate Dei, ipsiusque sacrificia esse velut sacrilegia; nam, ut ait Salvator noster: «Qui vos spernit, me spernit» (Lc 10, 16); «quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere» (1 Reg 15, 23). Si daemon aut inordinatus timor suggerat periculum esse pereundi sic caece sequendo alienum arbitrium, opponat: «Quis periit ductum sequendo oboedientiae, quae recta est ad coelum via?» Sancti securiorem viam non agnoverunt. S. Theresia, quamquam certo sciebat se a Christo ipso in quibusdam rebus esse edoctam, nihil tamen voluit exsequi sine sui confessarii consilio. Ecce fanaticus error! Sancti credendum censuerunt voci patris spiritualis, et ego plus credam proprio iudicio quam Sanctorum placitis; arundini fractae, opinioni propriae innitar potius quam Christo, infallibili veritati, de suis vicariis dicenti: «Qui vos audit, me