Neo-Confessarius
p. 427
audit; qui vos spernit, me spernit»? — Ex his secure sic concludet scrupulosus: Quamvis ego iudicem hoc esse peccatum, tamen quia meum iudicium fallibile est, et confessarius mihi dicit hoc mihi licere, possum et volo facere, quod ille mihi dicit faciendum esse, certusque sum, me bene facere, quia Deus vult, ut illi obsequar. Sic enim corrigit suum iudicium. Quodsi non acquiescens uni eat ad alium, non tantum perdet meritum oboedientiae, ostendetque se proprio stare iudicio, sed magis se implicabit, quia alii eius conscientiam nec scire statim possunt nec eum tractare ut scrupulosum, atque ita inibunt diversas respondendi vias; unde ipse magis involvetur. Maneat igitur apud unum eundemque confessarium, eum divinae misericordiae et providentiae confidens sequatur, et sciat certo sibi non imputandum esse, etsi contingeret, ut aliquando erraret; quod tamen numquam praesumat.
Remedium tertium. Persuadeat sibi, ut iam ex dictis facile poterit, si sapit, tamquam verissimum, scrupulos ad sanctitatem per se non ducere, sed animam a vera pietate et virtute multum abducere aut retardare. Nulla enim virtus insipiens est, nulla inanibus nititur phantasmatis vel ridiculis fundamentis; his autem vitam suam superstruit scrupulosus. Neminem prudentem habet imitatorem, sed ab omnibus, qui norunt eius phantasmata, ridetur aut ut stultus aut ut a stultitia non procul distans. Fideles, hilares, prudentes servos vult habere Deus. «Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum» (Ps 118, 32). Ad id inepta est anima metu constricta.
Remedium quartum. Discat ex signis supra relatis, aut si haec ei non sufficiant, ex ore sui directoris, firmiterque sibi persuadeat se scrupulosum esse et nugas curare. Persuadere quidem nititur satan aut ingenita superbia, scrupulos non esse sed rationes solidissimas, quae se offerunt, immo esse inspirationes sanctas; at nugae sunt et illusiones. Putat se divinis illustrari visionibus, sed ignis fatui sunt et inania phan-