Neo-Confessarius
p. 428
tasiae aberrantis simulacra; adeat medicum, ei credat et acquiescat; si renuit, signum evidens est laesum illi esse cerebrum, quod in iudicii pervicaciam indurescit, et tum demum supervacanea omnis erit medicina. Scrupulosus, qui sibi persuadet scrupulosum se non esse, incurabilis est.
Remedium quintum. † Saepe scrupulosus iuvandus est arte medici, qui speciali in curandis nervorum morbis versatus sit. Constat enim scrupulositatem persaepe oriri ex nervorum morbo. † Frustra laborat confessarius, nisi corpus fuerit antea curatum. Scrupulosus moderate vivat, nec subtrahat vires corpori per longa crebraque ieiunia aliasve afflictationes; evacuatur enim nimia defatigatione vivacior sanguis, vacuus nimium stomachus exhaurit cerebrum, sensus reddit torpidos, mentem turbidam, phantasiam sibi male cohaerentem.
Remedium sextum. Ne agat cum scrupulosis, eorum consilia ne audiat, nisi forte media, quae probata norunt experientia, contra scrupulos afferant.
Remedium septimum. Ubi sollicitat scrupulus, caveat, ne illi obsequatur, sed illum contemnat et directe contra eum operetur. V. gr. angitur, ne aspiciens homines aut imagines Sanctorum, Beatae Virginis, Christi Crucifixi peccet, eo quod expertus sit, eiusmodi aspectu subortas sibi esse cogitationes turpes, iamque timet, ne sit illarum causa: de industria ista, ut dictum supra n. 244, aspiciat, homines quidem obiter et more piis et prudentibus consueto, imagines autem etiam fixo obtutu, et certus sit, quaecumque cogitatio occurrat, se non peccare, quamdiu consensus in illam absit. Hoc medium omnino necessarium et optimum est. Si enim cedit, acquiret habitum postea difficulter curabilem; et si sibi vult satisfacere in uno, angetur circa alterum, ut experientia docet, neque erit scrupulorum finis. Immo cedendo peccat, quia suum iudicium praeponit iudicio confessarii, theologorum, ascetarum;
Cf. Capellmann-Bergmann, Fastoralmedizin p. 156.