Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 429

ineptum se reddit paulatim ad suum officium debite obeundum, ad orationem Deique obsequium, Deumque tandem apprehendit ut tyrannum, qui delectetur interitu hominis. Ex adverso si contemnat et operetur contra, fugiet diabolus, qui sui contemptum ferre non potest: ipse sibi acquiret animos et habitum recte operandi; oborietur menti lumen, quo agnoscat nugas esse quibus angitur. Proinde de scrupulis secum ne multum agat, ne disputet, ne deliberet, ne inquirat, utrum bene an male fundata sint, quae animo obiciuntur; utrum sint iudicia an ludicrae rerum species, quae formentur; utrum apprehensiones an incohata iudicia; utrum rationes occurrentes sint certae an saltem probabiles; sed abrumpat penitus eiusmodi cogitationes, et contemnat, quasi sit iam imbellis hostis, qui conatum contra se non mereatur. «Resistite diabolo, et fugiet a vobis» (Iac 4, 7). Huic ne ulla in re obsequatur, molestiam sibi ab illo fieri ne ostendat, frontem ne contrahat, oculos ne occludat neve detorqueat, caput ne agitet, non ore, non nutibus consensum deneget, sed sola mente agat omnia, animum obfirmans sic, ut nihil eorum, quae intus aguntur, diabolus persentiscat; rationibus, quibus daemon scrupulorum conatur fulcire veritatem, ne respondeat; multo minus de iis disputet, sed plane negligat, et contra operetur quando scrupulus ad aliquid agendum vel omittendum impellat. Solet daemon suadere scrupulosis solitudinem, ut secum multum agant, multa cogitent, multa expendant; huic si obsequantur, undique irruunt rationes falsae de praeteritis, praesentibus, futuris. Hanc diaboli stropham ut elidant, vitent otium et solitudinem, ne tacita secum de scrupulis trahant colloquia, praesertim non nocturna; longe enim facilius ista ipsos perdent quam colloquia aliena; sic enim excrescent phantasmata, quae timores vanos concitabunt, quos ne vanos credant, rationes undique congerent efficientque, ut nemini facilius credant quam sibi.

Opponet scrupulosus: Libenter contemnerem scrupulos et agerem contra, at 1) non videor mihi formare posse conscien-