Neo-Confessarius
p. 430
tiam certam, immo 2) apparet mihi tamquam certum quandoque, me esse peccaturum. Respondeatur ita:
Ad 1: In recte formanda conscientia nulla est difficultas aut periculum. Tantummodo cogita: ut contemnam scrupulos, est Dei voluntas; hanc indicant mihi theologi, viri sapientissimi, ascetae spiritu Dei pleni, meus confessarius, qui vices gerit Dei; sequendo autem voluntatem Dei peccare non possum; et si accideret, ut errarem materialiter, imputari mihi id non potest: quos enim sequar, nisi quos directores mihi dedit Deus? Praeterea obsequendo scrupulis noceo corpori et animae, reddo me ineptum ad Dei obsequium et proximo fio gravis; vivam in perpetua tortura, vitam cogar ducere nimis difficilem: ad haec Deus me non obligat; quod enim nimiam affert difficultatem, est moraliter impossibile, neque ad id Deus obligat, saltem quando non evidenter agitur de peccato: quod hic non est evidens. Potest etiam conscientia hoc modo formari: non scio exsistere legem hoc faciendi; si scirem eam esse, obsequerer; nunc autem non obsequar, quia certus non sum de eiusmodi lege. Denique hoc modo: quod video prudentes et probos facere aut tamquam nugas contemnere, hoc licet etiam mihi; video prudentes et probos homines hoc facere aut tamquam nugas contemnere, ergo etc.; in dubiis enim vita et communis sensus hominum proborum et prudentum bona est vivendi regula. — Atque hac ratione etiam scrupulosus rudis recte formare potest conscientiam sine recursu ad virum doctum vel confessarium. Deus enim cuique dedit rationem, ex qua sibi formet dictamina agendi, nec obligat, ut toties recurratur ad alios cum tanta molestia et perturbatione; unde si bona fide procedens forte erret, ipsi non imputabitur ad culpam.
Ad 2: Reflectat scrupulosus ille ad sequentia: 1. Num verum non sit, id, quod saepe certum putabat, comperisse se postea esse vanum simulacrum? 2. Num verum non sit, agi se variis erroribus et inanibus apprehensionibus, testibus confessario suo aliisque prudentibus? 3. Num alii prudentes talia