Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 431

non agant, et quae contraria occurrunt, num non contemnant tamquam vana? 4. Quid responderet alteri interroganti, num hoc agere vel omittere sit peccatum? Fateatur humiliter coram Deo se ineptum esse ad iudicandum de plerisque rebus moralibus, et si confessarius dicat illas certitudines esse phantasmata et illusiones, eas animose contemnat; quod similiter faciat nondum audito confessario, si sua certitudo sit contra sensum prudentum, vel si deprehendat se errasse antea similibus quasi-iudiciis; aut si putet se interrogatum ab altero non posse illum ad id, de quo scrupulus est, obligare. — Quodsi dubitet, an, quod occurrit, sit ratio prudens, sine examine contemnat; cum enim dubia eius plerumque sint inania, prudenter praesumit ita etiam nunc esse, quia ex communiter contingentibus prudens est praesumptio; si vero in eiusmodi circumstantia cedat, acquiret habitum dubitandi in plerisque et intricabitur; cui periculo non tenetur se exponere, ut vitet hic et nunc peccatum forte materiale. Unde si apprehendit obligari se ad aliquid statim faciendum, v. gr. ad corrigendum proximum, neque est certus se teneri, bene facit contemnendo. Fit ipsi per iudicium reflexum probabilius se non teneri; ex quo connaturaliter oritur conscientia certa, se non peccare.

Remedium octavum. Si, ubi statuit agere contra scrupulum, quo v. gr. urgetur ad repetendum aliquid ex Horis aut ad peccatum ex praeteritis adhuc confitendum, scrupulus perseverat et angit, suscipiat hanc anxietatem de manu Dei et patienter ferat in satisfactionem pro peccatis suis, offerat se Deo ad exsequendum in omnibus eius voluntatem, ubi eam agnoverit, et rebus aliis mentem applicet. Si cor adhuc angitur, cogitet: si huic anxietati cedam, orietur alia, neque finis erit; hanc ergo feram, quamdiu Deo placuerit. Si a daemone aut aliunde suggeratur: quid, si in hoc statu contingeret, ut morereris, vellesne sic mori? obiter hoc tractet et dicat: confido in Domino, eius voluntatem mihi per sapientes indicatam sequor; ipsi erit de me cura; si alias mihi indicaverit obligationem, obsequar; ad salutem non est ne-