Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 432

cesse me omnia confessum esse, sed sufficit, ut moralem diligentiam, velut in aliis magni momenti negotiis fieri solet, impenderim; reliqua peccata simul remissa sunt et in confessione comprehensa censentur, et sic praecepto est satisfactum, ut certum est ex Concilio Tridentino, donec mihi constiterit aliquod mortale me rite confessum non esse. Si instet scrupulus: in agone circa hoc anxiaberis, respondeat: confido in Domino, cuius voluntatem nunc exsequor; ipse mecum erit, neque me tribulari permittet ultra quod possum, qui dixit per Psalmistam: «Cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum» (Ps 90, 15). Pater est, non tyrannus; salutem meam desiderat et curat, non interitum et damnationem; quando mens mea serena erit, si quid mihi ultra faciendum scivero, faciam, modo non scio, nec facere mihi expedit nec licet. Et his acquiescat nec scrupulo cedat.

Remedium nonum. Assuescat repraesentare sibi Deum ut patrem et benignissimum, scientem infirmitatem nostram; ipse cognovit figmentum nostrum et scit, quia caro sumus: recurrat ad Salvatorem Iesum summa cum fiducia, qui non vult pretium sanguinis sui nobis frustra impensum. Huius in nos caritatem immensam frequenter meditetur, de ea legat et loquatur.

Remedium decimum. Magna cum sinceritate, fiducia et reverentia agat cum confessario suo velut vices Dei gerente, eius dicta accipiat velut de ore Dei, eius directioni se subiciat, eius sententiae acquiescat, iussis obtemperet: ita secure procedet; quia, cum alius ab insania et mille periculis se tuendi modus non suppetat, plus ab homine Deus non potest exigere. At fortassis sibi videbitur doctior ipso confessario. Esto, ita sit speculative; practice tamen longe est illo inferior in hoc negotio ob cerebri perturbationem, metus superfluos, animi angorem. Cedat proinde, si sapit, quamvis sibi videatur sapiens: hac ratione mentis pervicaciam expugnabit, superbiam retundet, ingentes a Deo gratias merebitur. Ut