Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 433

autem hoc tanti momenti remedio debite utatur: 1. petat simpliciter a confessario determinationem rei agendae vel omittendae; rationes vero, cur ita statuat, minime exposcat; alias suum, quod minime expedit, non confessarii sequetur iudicium. 2. Ubi confessarius semel respondit, caveat, ne eiusdem rei gratia alium consulat aut in libro rationem aut resolutionem inquirat. Facile enim involvetur magis, cum confessarii auctoritatem minoris faciat, eidem non fidat; et idem valebit de aliis. Si plures velit consulere, id arrogantiae et pervicaciae signum est; quam Deus ut puniat ac retundat, magis eum cruciari permittet. 3. Non multum agat etiam cum confessario de scrupulis, quia sic hi figuntur tenacius. 4. Si semel a confessario resolutionem habeat, v. gr. non repetendam esse confessionem, se non obligari ad ieiunium, ne adeat iterum confessarium, quando adest occasio exsecutionis, sed contra scrupulum agat; numquam scrupulos superabit, nisi discat suis solis viribus eos oppugnare. Nec dicat aliquid forte se oblitum esse, aliqua confessarium fortassis non intellexisse, circumstantias forsan esse mutatas. Scrupulorum hic praetextus et velamenta ludicra sunt. Egit, quod sibi agendum esse putavit; agat modo, quod agendum est, et certo sibi persuadeat se non peccare, quia Deus plus ab ipso non exigit, ne perpetuo haerendi contrahat habitum. Poterit postea confessario exponere reliqua.

Remedium undecimum. Prudenti et vigili cura vitet venialia, sed sine perturbatione; curam gerat salutis suae, sed non nimis sollicite aut perturbate. Prudens cura laudanda est, immoderata in vitium abit, mentem implicat, vires enervat, taedium ingerit, languidum hominem reddit et tandem fatigatum nimis a coeptis avocat et in desperationem agit. Deus nihil exigit prudentiae contrarium, iugum eius suave est et onus leve; viam eius currunt, quorum cor dilatatur. Viator nimium sollicitus de via facilius aberrat; nimis sollicitus in via salutis in alios impingit saepius, quam is, cui cura prudens est.