Neo-Confessarius
p. 434
QUAESTIO VII.
Quomodo dirigendus sit, qui scrupulose semper timet, ne cum dubio operetur.
Quod non certo appareat peccatum, id sibi licere statuat; neve hanc regulam relinquat propter errorem, qui aliquando acciderit; deponat anxietatem, quasi cum dubia conscientia agens peccaverit.
264. Resp. Hic scrupulus multis molestus est, quia certum est peccare mortaliter eum, qui cum dubio practico de gravi malitia operatur. Sunt autem scrupulosi, qui ad omnia fere haerent, attamen saepe operantur et postea nesciunt, utrum cum dubio processerint an recte se determinaverint. Talibus prosunt, quae dixi quaestione praecedente, quomodo formanda sit conscientia et facile formari possit. Quibus adde sequentia:
Primum. Si quid primo statim intuitu et sine formidine non appareat esse peccatum, prudenter statuit scrupulosus id, quod aggreditur, non esse peccatum; nec opus est postea examinare rationes in utramque partem; sed certo teneat licere sibi hoc ipso, quod primo intuitu non appareat certo et tamquam indubitanter illicitum. Ita Castropalao , Laymann , Stoz , Sanchez , alii. Ex quo iam nascitur dictamen hoc conscientiae certum: Viri docti et sapientes tenent sic procedendo me licite operari; ergo sine peccato procedo. Hoc maiore etiam cum solatio fiet, si ab alio suae conditionis homine interrogatus respondere debeat esse licitum, aut si sciat in talibus alios homines prudentes procedere sine formidine peccati.
Secundum. Si talis homo postea inveniat se iudicio suo aliquando aberrasse et licitum iudicasse, quod re ipsa illicitum erat, pergat nihilominus uti dicto principio; nam experientia didicit timores ipsius esse plerumque vanos, estque nimis
Op. mor. t. i, tract. i, d. 4, p. i, n. 2.
Theol. mor. l. i, tract. i, c. 6, n. 2.
Trib. poenit. l. i, p. 5, n. 200. Decal. l. i, c. 10, n. 80 sq.