Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 30

ficientia dispositionis vel c) materiae, nec certitudo de eis haberi possit, adsit tamen necessitas vel prudens ratio absolvendi. *Circa tria haec attende doctrinam S. Alphonsi. Qui de dubio usu rationis loquens in pueris et semifatuis, de quorum sufficienti usu rationis et necessaria dispositione rationabiliter dubitatur, haec habet: «Si urgeat periculum mortis vel praeceptum paschale, communissime dicunt Doctores . . . tales absolvendos esse sub conditione, si dubie sint dispositi, maxime si confessi sint aliquod dubium mortale, quo casu ait Lugo non videri de hoc dubitandum. Idque puto dicendum . . . etiam extra tempus mortis vel praecepti . . .; in eo enim casu non solum adest iusta causa utilitatis, ne poenitens privetur gratia sacramentali, sed etiam necessitatis, ne ille forte maneat in mortali. . . . Quoad hos semifatuos et pueros nondum perfecte rationis compotes deest . . . spes fore, ut brevi afferant certam dispositionem. Immo non improbabiliter dicunt aliqui posse absolvi sub conditione huiusmodi pueros, etiamsi afferant peccata tantum levia, ne diu priventur gratia sacramentali neve maneant in mortali, si forte habeant» (S. Alph. VI 432). — Si agitur de dubia dispositione, quando ita est ex culpa poenitentis, adverte haec verba S. Alph. l. c.: «non posse absolvi sub conditione peccatorem recidivum in culpas letales, qui non probetur dispositus . . . nisi prudenter timeatur, quod peccator ille non amplius ad confessionem redibit et in peccatis tabescet». — Circa dubiam materiam idem S. Alph. l. c. dicit: «probabiliter posse sub conditione absolvi poenitentem pium, qui aliquas tantum imperfectiones fatetur, de quibus dubitatur, an pertingant ad venialia; hoc tamen non admitterem saepe (in H. Ap. tr. 16, n. 6: nisi semel in mense), neque si ille posset materiam certam de vita ante acta praebere». 2. Si moribundus dederit signa dubia poenitentiae. 3. Si prudens sit dubium de dolore aut proposito efficaci

De sacr. poenit. disp. 17, n. 22.