Neo-Confessarius
p. 435
difficile, immo moraliter impossibile, examinare omnes, ideoque Deus ad id non obligat. Unde prudenter contemnet omnia pergetque bona fide; erit autem per accidens, si quandoque materialiter erret. Neque obstat, si forte videatur sibi non posse contra timorem illum formare dictamen conscientiae practicum de licentia actionis; quia timor ille non est conscientia dubia, sed trepidatio quaedam cum apprehensione mali, cum qua stat iudicium virtuale de licentia actionis, etsi homo id non advertat ob impetum timoris, qui intellectum perturbat. Sicut cum iudicio ultimo practico fundato in opinione vere practice probabili stare potest formido de malitia materiali actionis, ita stat hic dictamen conscientiae cum timore illo, qui non est in ipso iudicio practico, sed illud comitatur vel antecedit. Si cui hoc non sit ad plenum solatium, formet conscientiam, ut iam dixi, considerando doctrinam prudentum et agendi consuetudinem timoratorum.
Tertium. Si scrupulosus certo putat se processisse cum dubio, ne ideo iudicet se certo peccasse, quia dubium potuit esse tantum speculativum, et certitudines eius revera saepe sunt phantasmata; quare summum erit dubium, num peccaverit. Cum autem scrupulosus dubia non teneatur confiteri ob gravia mala, quae sequuntur, si obtemperet suis anxietatibus, uti docent passim theologi: consultius est, peccati illius mentionem non facere in confessione, nec se hac de re examinare, utrum peccaverit necne; sed doleat in genere, quod Deum umquam offenderit, atque firmiter statuat se nunc aut non peccasse aut saltem non teneri ad confitendum, paratus id confiteri, si quando timores suos superaverit et obligationem confitendi agnoverit. *Haec quidem verissima sunt, etiam quando acciderit, ut fundatum dubium exsistat, atque probabile sit hominem re ipsa graviter peccasse.
*Verum si ad haec causa scrupulosi hominis deducenda esset, eius tranquillitati atque consolationi parum consule-