Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 436

retur. Re ipsa autem ex eo, quod homo scrupulosus, maxime qui regulas suas edoctus est, cum actuali timore peccandi egerit, nulla ratio fundata habetur, non dico iudicandi, sed ne putandi quidem eum peccasse. Regularum enim sibi datarum actu meminisse atque ex iis actuale dictamen liceitatis actionis sibi efformare est res moraliter impossibilis pro homine istiusmodi scrupulis laborante. Neque hoc necesse est, ut absit peccatum; sed sufficit dictamen virtuale, ut supra dictum est, quod cum timoribus oppositis plane potest consistere, et quod non contraria apprehensione aliqua conscientiae dubitantis, sed claro dubio conscientiae firmiter iudicantis in illo homine destruitur. Audiatur S. Alphonsus (l. I, n. 18 et 19): «Nec refert, quod ipse cum conscientia scrupulosa seu cum actuali timore peccandi operetur; nam ex communi et vera sententia, quam docent Concina , Roncaglia , Anacletus [Reifenstuel ], S. Antonimus . . . et alii plurimi, scrupulosus ita agens minime peccat. . . . Hinc pro praxi concludendum, scrupuloso prae oculis semper oboedientiam habendam esse, ut scrupulorum suorum timorem fortiter abigens libere operetur. Nec opus est, ut in quolibet particulari actu hoc udicium efformet, nempe quod contemnere scrupulos debeat ex praecepto confessarii; satis enim est, quod ex iudicio prius formato contra scrupulum agat; quia propter experientiam praeteritam in eius conscientia iudicium illud virtualiter sive habitualiter exsistit, licet tenebris obscuratum. Tanto magis, quod, cum scrupulosus in illa confusione operatur, non certe operatur cum conscientia formata et deliberata, quae requiritur quidem ad constituendum peccatum.» *

Apparat. l. 2, de consc. disp. 1, c. 8, n. 15 sq.

Univ. theol. mor. tract. 1, q. 1, c. 4, 2.

Theol. mor. tract. 1, dist. 3, q. 5, n. 72.

Summa P. 1, tit. 3, c. 10, § 10 id non clare docet.