Neo-Confessarius
p. 437
QUAESTIO VIII.
Quomodo dirigendus sit, qui scrupulose angitur, ne internis tentationibus consentiat.
265. Resp. Huic servient sequentia:
Primum. Numquam iudicet se consensisse in peccatum mortale, nisi certo sciat, immo, si valde scrupulosus sit, nisi iurare possit se plane advertisse ad malitiam gravem et plene in eam consensisse. Alium non licet condemnare peccati mortalis, nisi adsit certitudo; cur quis se ipsum condemnet, ubi illa certitudo non adest? Hoc valet, etsi nihil aliud accedat; valet autem maxime, si quid accedat ex sequentibus.
Secundum. Si serio saepe statuit numquam peccare mortaliter atque potius mori, teneat se non peccasse, ubi de eo certus non est; quia, si quae saepius odio habita sunt, dein amantur, id facile advertitur. Quare non inhaereat examinandis cogitationibus, si de consensu quasi in illas praestito angatur. Non possunt exsistere simul magnus horror peccati et libera eius volitio neque credendum est benignum Deum ita facile permittere labi in peccatum mortale hominem, qui eius offensam horret.
Tertium. Si tentatus terreatur et obiectum tentationis statim repudiet, quando magis advertit, plene non consensit; quia, si plenus adfuisset consensus, non tam facile mutaretur, nec tam facile ad Deum rediret, si ab eo plane recessisset.
Quartum. Si postea advertat se timide processisse, vel nesciat utrum vigilans an dormiens, sobrius an ebrius fuerit, vel si statim post factum dubitet, num consenserit, signum est abfuisse plenum consensum, quia plenus consensus in peccatum mortale timoratae conscientiae facile apparet, et si fuisset plena libertas, homo sciret se fuisse vigilem vel sobrium.
Hic in quaestionem venire posse solam ebrietatem accidentalem vel involuntariam legenti patet. Agitur enim de homine timoratae conscientiae; timoratae conscientiae autem nemo dixerit aliquando esse hominem ebriosum.*