Neo-Confessarius
p. 438
Quintum. Si statim, ubi angitur, adhuc reperit se ita habitualiter constitutum, ut malit mori quam Deum graviter offendere, tenendum est ipsum non consensisse saltem plene; quia per consensum plenum in peccatum mortale status ille habitualis esset destructus.
Haec valent etiam pro non scrupulosis, tenentque theologi communiter eum, qui timoratae est conscientiae nec solet plene advertens consentire, posse in dubio censere plenum consensum non adfuisse, quia ex communiter contingentibus prudens est praesumptio.
QUAESTIO IX.
Quomodo dirigendus sit scrupulosus circa vitam praeteritam et factas confessiones.
266. Resp. I. Si quis vixit in peccandi consuetudinibus, permittat confessarius aliquamdiu scrupulos, ut conscientia recte expurgetur, ante omnia autem disponat eum per actus fidei, spei, caritatis, doloris et propositi ad confessionem generalem (si hanc numquam fecit); iuvet eum in examine conscientiae percurrendo praecepta decalogi, Ecclesiae, occasiones, in quibus fuit, et peccata praecipua. Hac confessione rite facta non permittatur amplius, ut generaliter confiteatur; permittatur tamen, ut ter vel quater addat, quae adhuc in memoriam redeunt et quae nescit se rite confessum esse. His peractis iubeatur tacere de praeteritis, de iis amplius se non examinare, etsi non recordetur se hoc vel illud confessum esse; non-recordatio enim causa non est rationabilis dubitandi. Quodsi scit poenitens se solitum esse reticere peccata in confessione, detur illi tempus paulo longius, ut peccata, quae adhuc in mentem venient, confiteatur post confessionem generalem, et dein iubeatur non examinare se de praeteritis; omnia enim saltem indirecte sunt remissa, nec tenetur eum tanto incommodo scrutari praeterita, ut omnia remittantur directe. Si nihilominus postea nondum acquiescat, sed dicat se certo scire aliqua determinata peccata se fecisse