Neo-Confessarius
p. 439
neque esse confessum, iubeat eum confessarius iurare se istis peccasse mortaliter neque ea esse confessum; si prompte iuret, audiat ipsum, quia non est scrupulus; si timeat iurare, ne audiat, quia non est certus; scrupulosus autem non tenetur quidquam repetere in confessione aut confiteri, nisi sit certus se peccasse graviter et numquam id esse confessum.
2. Si angatur circa praeparationem ad confessionem, doceatur non requiri nisi diligentiam et praeparationem mediocrem, qualis in negotiis magni momenti adhiberi solet, nec repetendas esse praeteritas confessiones, si probabiliter validae fuerint.
3. Si confessarius advertit, scrupulosum se suae curae committentem antea alteri fecisse confessionem generalem, ne permittat ipsi, ut quidquam ex vita praeterita repetat, sed dirigat eum secundum iam dicta.
QUAESTIO X.
Quomodo dirigendus sit scrupulosus, qui variis tentationibus agitatur.
Quid agendum, si tentatio oritur contra fidem, contra spem, contra Dei caritatem; si iudicia oriuntur temeraria, si imaginatio consensus peccaminosi dati, si tentatio de conditionate futuris, si tentatio et importunae cogitationes venereae.
267. Resp. Praeter dicta n. 244 docendus est sequentia:
Primum. Si tentatur contra fidem, ne eliciat actum fidei circa mysterium contra quod tentatur, sed contemnat aut negligat tentatorem, mentem convertendo ad alia, vel si sine perturbatione possit, mentem convertat ad Deum animae suae intime praesentem et mente dicat: Credo, Domine, apud te maneo; et dein alia agat. Si instet tentatio: Ergo non credis iam v. gr. Deum unum simul et trinum; nihil respondeat, sed pergat in iis, quibus occupatur, aut etiam dicat: Iam nolo elicere actum fidei, eliciam, ubi opus fuerit et mihi placuerit. Proinde caveat, ne disputet et luctetur cum tentatione; sic enim se involvet, diabolo dabit saltem hanc victoriam, quod permiserit se turbari; contemptu iste optime vincitur. Ne