Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 31

eius, qui confessus est mera venialia aut mera mortalia dubia, ita ut certum non sit peccasse eum saltem venialiter. Quodsi afferret poenitens sola venialia dubia, neque gravior alia ratio aliud suaderet, absolutio ne sub conditione quidem videtur danda, ne, cum non sit necessitas, fiat irreverentia sacramento. Neque tunc poenitens habet ius ad absolutionem, quia non affert materiam certam, consulendumque etiam est reverentiae sacramenti. Si tamen adesset prudens metus, ne fortassis sit in statu peccati mortalis, sub conditione esset absolvendus, cessaretque tunc periculum irreverentiae. Posset fortassis etiam sub conditione absolvi, si lucrandae essent indulgentiae; *neque tamen tum requiritur absolutio ad lucrandas indulgentias, sed sufficit confessio.* Verum in omnibus istis casibus ordinarie difficile non erit elicere peccatum certum ex vita praeterita, id quod tentandum est. — Porro conditio potest quidem verbis exprimi, sed tamen necesse non est ex sententia communi, sed sufficit, ut adsit intentio saltem virtualis, cui ut verba consentiant, faciunt praesentes circumstantiae; virtualem autem intentionem habet, qui ante statuit absolvere poenitentes ad mentem Christi et Ecclesiae, et ex ea intentione tenuiter perseverante operatur.

27. Resp. VI. Si poenitens absolutus afferat novum peccatum mortale, ex oblivione omissum, renovato, si cessaverit, dolore , iterum absolvendus est. Si mortale dubium foret, iubeatur iterum se accusare in communi de ante dictis aut addere iterum veniale certum; nisi tamen mortale dubium certo fuisset veniale. Si autem afferret tantum venialia, sine

Si agitur de peccato certo mortali, ad quod dolor ex universali motivo antea elicitus extendebatur: cum iudicium sacramentale nondum fuerit plene absolutum, novo dolore, si severe loquimur, opus non est. — Aliter, si propter dubium de gravi istius peccati malitia et de sufficienti doloris ad illud extensione renovatur accusatio peccatorum iam accusatorum ad cautelam; in eo scil. casu ad cautelam non minus renovari debet dolor, ut certo valeat iterata eorundem peccatorum absolutio. Cf. Lehmkuhl, Theologia moralis II 382. *