Neo-Confessarius
p. 445
potest, ne se implicet et gravem molestiam subire dein cogatur . *Cf. etiam S. Alph. IV, 177, qui sententiam negantem obligationem gravem attentionis internae satis probabilem esse dicit, atque etiam eos, qui eam non teneant, id docere refert, quod exhibet his verbis: «Ut dicatur aliquis officio non satisfacere, non solum requiritur, ut voluntarie se distrahat, sed etiam ut plene advertat, se distrahi», quod postea aliis verbis explicat: «quando ex contemptu vel industria se diverteret». Haec non ad sovendam negligentiam in officio divino recitando dicta sunt, sed ut ostendatur, quomodo homo scrupulosus in recitando iuvari eiusque dubia compesci possint. *
Regula tertia. Inter recitandum ne haereat, sed praemissa intentione sine haesitatione pensum decurrat, sine contentione capitis, sine praecipitatione (haec enim fatigat), sine anxia sollicitudine, ne distrahatur vel verba non debite exprimat etc. Ne examinet, quomodo processerit; nullum verbum repetat, certus, Deum moderata cura magis honorari quam anxia sollicitudine; per hanc enim indicaret, se Deum respicere non tamquam benignum patrem, sed tamquam exactorem severissimum, cui vix possit satisfieri; immo anxia sollicitudo distractiones causat, unde tenetur hanc vitare.
Regula quarta. Attentio requisita nulla actione impeditur, quae ex natura sua stare potest cum attentione interna. Quare scrupulosus, qui per aliquam actionem distrahitur, accedente praesertim timore distractionis eventurae, si tamen actio de se talis non sit, quam probi et prudentes homines inter orandum omnino caveant, non tenetur eam cavere, sed distractio tum oritura censebitur involuntaria.
Regula quinta. Expleto officio vel hora, scrupulosus nihil repetat, etsi timeat, ne male recitaverit, immo etsi videatur
Accedit ratio gravissima, quia, cum officium sit oratio non tam nomine proprio, quam Ecclesiae Deo facta, in eo non maior ad valorem requiritur attentio quam ad valide administranda sacramenta, quae sunt actiones Christi atque ut tales valide funt absque illa attentione interna.