Neo-Confessarius
p. 446
male recitasse. Ratio est, quia Ecclesia non obligat cum tanto gravamine, nec plus requirit. Unde certae obligationi hic non respondet solutio dubia, sed certa. Ita tenent auctores communiter. Immo si recitatio horarum ob anxietates et scrupulos esset admodum difficilis, non teneretur ad eam; quia ab Ecclesiae praecepto excusat magnum incommodum. Unde talis posset omittere recitationem, donec videretur sibi posse sine tanto incommodo praecepto satisfacere; aut posset, persuasum habens se non teneri, recitare ex devotione id, quod potest commode; apprehensio enim obligationis anxietatem producit, illaque sublata discet imperturbate recitare, uti experientia docet. Pleraque dicta servari possunt a quocumque, qui timoratae est conscientiae.
Regula sexta. Si ob anxietatem nimium temporis debet consumere, determinet sibi tempus ordinarie requisitum et a probis impendi solitum, et quod intra illud recitare non potest, omittat; plus enim Ecclesia ab ipso non requirit. Atque hoc superior aut confessarius scrupuloso potest etiam iniungere.
QUAESTIO XII.
Quomodo dirigendus sit scrupulosus circa Missam legendam.
Peccat qui dat locum scrupulis; scrupulus de intentione omnino contemnendus; consecrationis verba quomodo pronuntianda, non repetenda; quid in perplexitate faciendum.
269. Resp. Scrupulosus teneat sequentes regulas:
Regula prima. Tamquam certum teneat, se peccare, si in sacrificio peragendo det locum scrupulis aut perturbationi mentis, quia, cum nomine et in persona Christi agat, valde dedecet ministrum scrupulis cedere. Inhonorant enim hanc divinissimam actionem, pariunt populo scandalum, et devotionem maxime impediunt.
Regula secunda. Scrupulum, ne desit intentio consecrandi, tamquam insaniam contemnat, quia fieri non potest, ut sacerdoti ratione utenti, dum ante Sacrum lavat manus, apponit hostiam, induit vestes, accedit ad altare, explicat corporale,