Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 447

inquirit Missam etc., desit intentio celebrandi; vult enim aliquid facere, et quid aliud nisi Sacrum? Neque intentio ista revocatur aut impeditur per distractionem, sed cum hac consistit, cum ab intentione illa procedant actiones, quae alias non ponerentur.

Regula tertia. Recte faciet, si ante Missam formet intentionem faciendi istis actionibus, quod facit Ecclesia etc., vel dicat orationem: «Ego volo celebrare Missam» etc., qua lucrabitur 50 dierum indulgentias ex concessione Gregorii XIII. Dein in Missa ne cogitet de renovanda intentione (etsi ab aliis laudabiliter mente ante consecrationem excitetur intentio formalis), nec dicat, ne interne quidem: Volo celebrare, consecrare etc.; sed certus sit, se intentionem habere sufficientissimam hoc ipso, quod timeat ne desit; cum enim timet carentiam eius tamquam malam, vult eam adesse, ideoque vult consecrare. Quodsi laboret de resumenda intentione formali explicita, timor turbabit cerebrum, videbiturque sibi non habere, aut menti obversabuntur haec verba: «non vis celebrare» etc.: ita committet irreverentiam, haerebit etc., male sustinebit personam Christi.

Regula quarta. Verba consecrationis ne dicat altius quam alia secrete dicenda. Si ob strepitum vel perturbationem forte non audierit verba, moverit tamen linguam et organa vocis, uti solet, quando audibiliter loquitur, ut audiri possit, nihil repetat, quia tunc timor de verbis expressis imprudens est. Dein mutatio alicuius syllabae raro mutat sensum substantialem, ut si quis diceret: «oc est corpus meum, ic est calix sanguinis mei»; satis enim est, ut verba ex modo et circumstantiis, quibus hic et nunc proferuntur, in audientibus pariant sensum a Christo intentum, etsi corrupta per se sumpta in rigore cum non haberent. Potest servire haec regula: Quando voces corruptae non sunt aptae hic et nunc sic coniuncta ad ingenerandum alium sensum, quam qui a Christo est intentus, mutatio non est substantialis; hinc vel ideo non licet quidquam repetere.