Neo-Confessarius
p. 448
Regula quinta. Verba consecrationis proferat sine metu, sine vi, sine anhelatione in hostiam vel calicem, sine nutu capitis, sed immotus, sicut alia verba profert; quia nimia sollicitudo recte proferendi faciet, ut non recte neque cum debita reverentia proferantur.
Regula sexta. Caveat, ne ullum verbum repetat, quamvis timeat, ne non bene expresserit. Si enim verbum vel una syllaba formae sacramenti sine rationabili causa repetitur, est saltem veniale peccatum, quia irreverenter sustinetur persona Christi. Qui vero iudicare debet, se confecisse sacramentum, v. gr. recte pronuntiasse formam quoad substantiam, per se loquendo peccat mortaliter, si repetit formam, quia esset illudere institutioni Christi; nam iudicare debet, se nihil effecturum esse, et nihilominus tentat aliquid efficere; nec potest serio conditionem apponere. Ille autem iudicare debet, se confecisse sacramentum, qui solum leviter dubitat aut suspicatur et timet, nescitque ipse, cur timeat, eo quod non occurrat motivum prudens, sed hoc tantum vel simile: «Forte male pronuntiavi; potuit esse, ut male pronuntiarem.» Unde his contemptis debet pergere, ut monent auctores. Dixi: «per se loquendo», quia Tamburini , Gobat , Sporer , alii putant, eum, qui repetit formam, ut molesto se scrupulo liberet, peccaturum tantum esse venialiter, quia, cum ex anxio metu offendendi Deum agat, videtur tantum legem irreverentiam ex imprudentia committere; immo secundum Gobat multi excusantur ab omni peccato, quia saepe non apprehendunt inanitatem sui scrupuli, et perplexi timent, ne magis peccent non repetendo, et cum non habeant tempus examinandi sine suo rubore et aliorum taedio, putant minus malum esse repetere; neque intervenit temeritatis praesumptio, ubi est diligentia pietatis. At, sicut timorati omnes tenentur antea sibi formare conscientiam, opus non esse repetere, illamque dein
De sacr. l. 1, c. 1, § 3.
Opp. mor. t. 1, tract. 7, n. 172.
Theol. mor. tract. 7, n. 99.
Ib.