Neo-Confessarius
p. 449
sequi contempto omni metu: ita multo magis tenetur ad id scrupulosus, quia, si anxietati suae cedat, invalescente habitu, causa erit multiplicis et forte gravis irreverentiae. *Ita sane est, quod ad obligationem generatim sumptam attinet. At si quis, non obstante tali proposito talique conatu spernendi timores orituros, occurrentibus casibus timori cedat atque formam eiusve verbulum repetat, non ilico damnari potest peccati eiusque gravis; sed sententiam Tamburini et Gobat prudenter applicabis.*
Regula septima. Si quis prolata iam forma advertat, se fuisse sub illa distractum, et nesciat, num forte erraverit, non ideo licebit repetere etiam non scrupuloso, qui formam solet bene proferre; sed debet supponere, se bene eam protulisse, tum quia ex communiter contingentibus est prudens praesumptio nec possumus recordari omnia, tum quia attentio et intentio virtualis sufficienter adfuit, cum continuata fuerit actio ex priore formali intentione incohata. Idem ob eandem rationem faciendum est, si quis iam longius progressus dubitare incipiat, an formam protulerit, eo quod de eo iudicandi speciale fundamentum non habeat aut prolatae non recordetur. In his casibus, et quandocumque non est prudens causa dubitandi aut formidandi, sed leves tantum oriuntur scrupuli de valore sacramenti, ne conditionate quidem forma est repetenda. Docent tamen Gobat et Sporer , in dubio, si minister non est scrupulosus, potius inclinandum esse ad repetendum; id quod verum est in dubio de valore baptismi, ordinis, et alterius sacramenti hic et nunc necessarii ad iustificationem peccatoris.
Regula octava. Si incidat sacerdoti apprehensio, utrum per verbum meum non velit aut voluerit significare suum corpus, aut illud hic pronuntiare adverbialiter: hanc apprehensionem, sibi sub ipsa consecratione vivacem, contemnat et velut nugacem negligat nec tentet formare intentionem
Tract. 2, n. 381.
Tract. 7, n. 95.