Neo-Confessarius
p. 32
absolutione nova dimittendus esset, quia videtur contra reverentiam sacramenti esse sine necessitate illud ilico iterare; unde nec poenitens potest esse rationabiliter invitus. Hoc autem in iterata illa absolutione observandum, ne confessarius absolvat elevata manu et palam formata cruce, sed clam ad poenitentem inclinatus, ne, si adstantes advertant iterum dari absolutionem, suspicentur eum reum fuisse peccati mortalis. Aliud foret, si praesentes essent nunc omnes alii, nullus ex iis, qui antea adfuerant, aut si adesset solus poenitens.
28. Resp. VII. Si peracta confessione aut adhortatione confessarius esset peccatorum in particulari oblitus, ita ut nullius in specie meminisset (quod fit quandoque, si afferuntur tantum venialia), potest absolvere, modo adhuc ita mente teneat statum poenitentis, ut possit poenitentiam imponere, de qua inter confitendum iam incohatur iudicium. Sufficit enim ad absolutionem aliquando fuisse distinctam cognitionem peccatorum in confessario; nunc autem esse adhuc confusam de statu poenitentis; quae consistit in eo, ut meminerit plura vel pauca specie distincta peccata esse exposita, aut non nisi venialia; attanen facile etiam dici posset, ut repeteretur ultimum veniale. Aliud esset, si confessarius sub enarratione peccatorum dormivisset aut fuisset distractus; hoc enim casu, si non sit certus talem poenitentem non retulisse nisi venialia, quaerat graviores peccatorum species, praesertim in quas talis conditionis homines solent labi; non tamen sit nimius, ne sacramentum fiat odiosum; quod ut mitigaret, posset confessarius benigne dicere humani se quid passum et fuisse abreptum vel somnolentum. *Ceterum quando putari potest pleraque peccata fuisse venialia tantum, potest expedire, ut confessarius interroget poenitentem, in quibusnam peccatis putet se Deum offendisse graviter.* Si sciat conscientiam poenitentis bonam, intellecto uno veniali, de quo poenitens certo doleat, vel accusatione de totius vitae peccatis facta, potest absolvere. Ubi hoc notandum, peccare per se graviter confessarium, qui per somnum aut alio modo est distractus