Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 33

culpabiliter, ita ut non intelligat peccata poenitentis sicque causa sit, ut poenitens cum gravi sua molestia teneatur peccata repetere.

29. Resp. VIII. Etsi absolutioni a peccatis praemittenda sit absolutio a censuris, saltem, ubi prudens timor est, ne aliqua subsit v. g. excommunicatio ob peccata graviora, quae poenitens confitetur, non tamen necessario praecedere debet impletio poenitentiae aut emendatio vitae confessario probata. Ratio primae partis est, quia Ecclesia graviter prohibet, ne excommunicatus ullum sacramentum suscipiat. Absolvitur tamen poenitens, si confessarius censuram ignoret vel eam non advertat, modo verba proferat; †nam sic habet can. 2247, § 2: «Si confessarius, ignorans reservationem, poenitentem a censura et peccato absolvat, absolutio censurae valet, dummodo ne sit censura ab homine aut censura specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata.»

Severam illam excommunicationem ipso facto incurrit: 1. «Qui species consecratas abiecerit vel ad malum finem abduxerit aut retinuerit» (can. 2320).

2. «Qui violentas manus in personam R. Pontificis iniecerit» (can. 2343, § 1).

3. «Absolvens vel fingens absolvere complicem in peccato turpi; ... idque etiam in mortis articulo, si alies sacerdos, licet non approbatus ad confessiones, sine gravi aliqua exoritura infamia et scandalo possit excipere morientis confessionem, excepto casu, quo moribundus recuset alii confiteri.

Eandem excommunicationem non effugit absolvens vel fingens absolvere complicem, qui peccatum quidem complicitatis, a quo nondum est absolutus, non confitetur, sed ideo ita se gerit, quia ad id a complice confessario sive directe sive indirecte inductus est» (can. 2367, § 1 et 2).

NB. Secundum can. 884 absolutio complicis in peccato turpi est invalida; recipitur periculum mortis, in quo valida quidem, at extra casum necessitatis illicita est absolutio complicis.

4. «Confessarium, qui sigillum sacramentale directe violare praesumpserit, manet excommunicatio specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata» (can. 2369). Quae poena torte videri posset non latae, sed ferendae esse sententiae eo, quod expressio «manet excommunicatio» videatur esse ambigua neque eiusdem valoris atque termini «latae sententiae», «ipso facto», «ipso iure» (can. 2217, § 2). Cf. Creusen-Vermeersch, Summa novi iuris canonici, Mechliniae 1918, n. 673 682. At quoniam poena post sententiam condemnatoriam non consideratur tamquam a iure, sed tamquam ab homine