Neo-Confessarius
p. 34
† Si autem confessarius, facultate in reservata non solum habitualiter sed etiam in praesenti destitutus, scienter absolvat a censuris et peccatis, vel facultate instructus prius absolvat a peccatis et postea ab excommunicatione et interdicto personali (quae solae censurae impediunt usum sacramentorum passivum), absolutionem a peccatis non reservatis invalidam esse†, negant Lugo, De poenit. d. 16, n. 614, et alii, si poenitens bona fide procedat et excommunicationem ignoret, eo quod nullibi legatur Ecclesiam iurisdictionem sustulisse nec id praesumi possit, cum non sit in bonum fidelium, quia sic ignari suae excommunicationis possent tota vita suscipere bona fide sacramenta sine fructu. * Quae sententia non solum probabilis, sed practice tuta est. S. Alph. (l. 7, n. 159) eam veriorem vocat, eo quod in iure ecclesiastico nullibi ista absolutionis nullitas reperiatur expressa: «Ratio potissima, quia Ecclesia non irritat sacramentum poenitentiae, neque ex parte ministri auferendo illi potestatem . . . neque ex parte poenitentis, cum hoc nullibi habeatur sancitum, nec Ecclesia sancire potest, dum Ecclesia nequit directe inhabiles reddere ad sacramentum eos, qui ex iure divino habiles sunt.»*
Ratio secundae partis, contra quam docuerunt quidam rigoristae apud Lacroix l. 6, p. 2, n. 1230 necessitatem satisfactionis praeviae, est, quia sic differendo absolutionem plures exponerentur periculo multiplicandi peccata et aeternae damnationis; manerent enim in statu mortali ideoque minus armati contra tentationes, et si in eo statu morerentur, quod fieri pronum est, in aeternum perirent. Deinde poenitentia ante absolutionem non est sacramentalis seu deletiva poenae
(can. 2217, § 1, n. 3), censura autem ab homine est reservata ei, qui sententiam tulit eiusve Superiori competenti vel successori aut delegato (can. 2245, § 2), non apparet, quomodo censura post sententiam condemnatoriam ab Ordinario latam possit specialissime reservari Sedi Apostolicae.
Haec sola ratio non est adeo urgenda. Nam, utut poenitentiae impositae ante absolutionem nihil efficiunt ex opere operato, hunc tamen effectum